utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00370227

Charter
Charter Number: 00370227
Cartulary Title: Luffield Priory Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Surrender, Quitclaim
Date: 1220 - 1230
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Adam Bacun de Chaldelak reddidi resignaui et omnino quietum clamaui deo et beate Marie de Luffeld et monachis ibidem deo seruientibus totum tenementum meum quod de eis tenui in Chaldelak cum mesuagio terris et tenementis cum omnibus suis pertinenciis Habendum et tenendum dictum tenementum cum suis pertinenciis dictis monachis et eorum successoribus libere quiete bene et in pace imperpetuum Pro hac autem reddicione resignacione et quieta clamancia dederunt michi et concesserunt predicti monachi vnam serianciam ad totam vitam meam in domo de Luffeld habendam et recipiendam Vt autem hec mea reddicio resignacio quieta clamancia perpetue firmitatis robur optineant huic presenti scripto sigillum meum apposui in testimonium Hijs testibus Albrido forestario Arnaldo clerico de Sulueston Willelmo filio Henrici de eadem Willelmo de Morton clerico Galfrido coco de Witlebur et aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter