utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00370228

Charter 00370228
Charter Number: 00370228
Cartulary Title: Luffield Priory Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Release, Quitclaim
Date: 1285 - 1290
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus Christi fidelibus presens scriptum visuris uel audituris Adam filius Willelmi Walerant de Silueston salutem Noueritis me remisisse relaxasse et omnino pro me et heredibus meis uel meis assignatis quietam clamasse deo et ecclesie beate Marie de Luffeld et monachis ibidem deo seruientibus totum ius et clamium quod habui uel aliquo modo habere potui in terris et tenementis de Westfeld et Hurilond in campis de Chaldelake cum omnibus suis pertinenciis que michi accidere vel accrescere possint nomine sue racione donationis uel hereditatis Willelmi Walerant patris mei et antecessorum suorum aliquo modo Ita quod nec ego predictus Adam nec heredes mei uel mei assignati nec aliquis per me seu nomine nostre in predictis terris seu tenementis cum suis pertinencijs ut predictum est aliquod ius uel clamium de cetero exigere seu uendicare potuerimus imperpetuum Pro hac autem re missione relaxacione et quieta clamacione concesserunt michi dicti prior et conuentus partem terre et partem prati in Westfeld partem prati in Stocwellescche et partem terre super Stocwellforlong prout in carta eorum que inde michi fecerunt testatur Et ego uero dictus Adam heredes mei uel mei assignati dictum tenementum cum omnibus suis pertinenciis contra omnes gentes warantizabimus acquietabimus et defendemus In cuius rei testimonium huic presenti scripto sigillum meum apposui Hiis testibus Rogero Tremenel de Foxcot Iohanne athacche de Abbetrop Rogero filio Iohannis Ricardo Bacun de Chaldelake Roberto Pelot et aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter