utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00370232

Charter 00370232
Charter Number: 00370232
Cartulary Title: Luffield Priory Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1287 - 1289
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
map View Map
Charter:
Vniuersis sancte matris ecclesie filijs ad quos presens scriptum peruenerit frater Iohannes prior de Luffeld et eiusdem loci conuentus salutem in domino sempiternam Nouerit vniuersitas vestra nos vnanimi assensu totius capituli nostri concessisse et hac presenti carta nostra confirmasse Ade filio Willelmi Walerant de Sulueston et Iuliane filie Willelmi Pogeys de Chaldelak et heredibus de corporibus eorum legitime procreatis illas tres selliones terre in Westfeld de Chaldelak que iacent inter terram Ricardi Bacun et terram Alani coci cum forera contra terram predicti Alani uersus occidentem et cum forera contra predictas tres selliones uersus viuarium domini regis et quatuor selliones in eodem campo que iacent inter terram prioris et conuentus de Luffeld et pratum de Westfeld et extendunt uersus occidentem contra Waterslade et duas partes prati de Waterslade Et in alio campo duas selliones super Stocwell forlong quas Willelmus Walerant quondam tenuit et duas partes prati de Stocwellesiche Habendam et tenendam dictam terram cum prato prenominato de nobis et successoribus nostris dicto Ade et Iuliane et heredibus de corporibus eorum legitime procreatis uel cuicumque seu quibuscumque ex proprijs parentibus cum conssensu ac voluntate dictorum prioris et conuentus assignare voluerint libere et quiete bene et in pace ac hereditarie inperpetuum Et si ita contingat quod absit quod dictus Ada et Iuliana sine herede de corporibus eorum legitime procreato ab hac luce discesserint alter eorum qui allure supervixerit habeat totum tenementum ad totam vitam suam ita quod post decessum vltimi discedentis tenementum partiatur inter proximos heredes dictorum Ade et Iuliane ita quod medietas tenementi proximo heredi dicti Ade et alia medietas tenementi proximo heredi dicte Iuliane remaneat Reddendo inde annuatim nobis et successoribus nostris ipsi et heredes sui uel sui assignati quatuordecim denarios ad duos anni terminos videlicet ad festum sancti Petri aduincula vij denarios et ad festum sancti Michaelis vii denarios pro omnibus seruicijs consuetudinibus et demandis saluis forinsecis wardis releuijs escaetis et curiarum sectis In cuius rei testimonium huic presenti scripto sigillum capituli apponere fecimus Hijs testibus Rogero Tremenel Iohanne atehache Rogero filio Iohannis Ricardo Bacun Roberto Pelet et alijs
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter