utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00370238

Charter
Charter Number: 00370238
Cartulary Title: Luffield Priory Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1240 - 1250
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Willelmus de Abbthrop concessi et presenti carta mea confirmaui deo et beate Marie de Luffeld et monachis ibidem deo seruientibus illam acram terre cum pertinenciis quam Henricus Stutevile tenuit de me et cum corpore suo legauit dictis domui et monachis de Luffeld Preterea ex dono meo erogo eis decem seliones super Broksturnefurlong et vnam rodam terre iuxta terram versus oceidentem Willelmi West Tenendas et habendas predictam acram terre et decem seliones et vnam rodam in liberam et puram et perpetuam elemosinam imperpetuum sicut aliqua elemosina melius uel liberius poterit dari uel teneri Ego uero dictus Willelmus et heredes mei predictas decem seliones et vnam acram et vnam rodam cum pertinenciis dictis monachis et eorum successoribus contra omnes gentes warantizabimus acquietabimus et defendemus Vt autem hec mea concessio et carte mee confirmacio firma et stabilis imperpetuum preserueret huic presenti scripto sigillum meum apposui in testimonio Hiis testibus Roberto de Lestre Willelmo de Brandestun Ricardo de Seluestun clerico Willelmo de Brakkel Willelmo West Ricardo Cardun Roger lenginur et multis aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter