utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00370240

Charter 00370240
Charter Number: 00370240
Cartulary Title: Luffield Priory Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1250 - 1260
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Willelmus West de Abbetrop dedi concessi et hac presenti carta mea confirmaui deo et beate Marie de Luffeud et monachis ibidem deo seruientibus quinque rodas terre in campo de Abbetrop scilicet vnam rodam inter terram prioris de Luffeud et terram Galfridi filii mei et vnam rodam super le Coppedemorfurlong et se extendit into Chaldelake iuxta terram prioris et vnam rodam super Brockusþurneforlon inter terram prioris et terram Galfridi filii mei et duas rodas terre super eadem cultura inter terram prioris et terram Ricardi filii Galfridi Tenendas et habendas dictas quinque rodas terre cum pertinenciis in liberam et puram et perpetuam elemosinam de me et heredibus meis dictis monachis et successoribus suis adeo libere et quiete sicut aliqua elemosina melius uel liberius poterit dari uel teneri Ego veto dictus Willelmus et heredes mei dictas quinque rodas terre cum pertinenciis dictis priori et monachis contra omnes gentes warantizabimus defendemus et versus dominum feodi et omnes alias indempnes conseruabimus et acquietabimus Hiis testibus Roberto de Lestre de Abbetrop Willelmo de Branteston Ricardo clerico de Selueston Willelmo domino de Abbetrop Iohanne aput le hecke eiusdem ville Radulfo de Chaldelake Willelmo Cardun de Seluestun et aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter