utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00370246

Charter
Charter Number: 00370246
Cartulary Title: Luffield Priory Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1270 - 1274
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Iohannes filius Roberti de Lestr de Abbetrop dedi concessi et hac mea presenti carta confirmaui Waltero Bakon de Shelueston pro homagio et seruicio suo et pro triginta solidis argenti quos michi dedit premanibus tres acras et vnam rodam terre cum pertinenciis in campo illo de Abbtrop qui vocatur Biyendewode de quibus vna acra iacet super Brockesthurnesfurlong iuxta terram prioris de Luffeld et vna acra super le Wouelond iuxta terram Iohanhis Neel et quinque rodas super Godwineshaw iuxta terram Willelmi filii Agnetis Habend et tenend de me et heredibus meis sibi et heredibus suis uel cuicumque dare vendere et quandocumque legare vel assignare voluerit libere quiete bene et in pace et hereditarie Reddendo inde annuatim michi et heredibus meis uel meis assignatis tres denarios ad tres terminos scilicet ad festum sancti Michaelis vnum denarium ad Natale vnum denarium et ad Pascha vnum denarium pro omni seruicio consuetudlne exaccione secta curie et omni demanda seculari que de dicta terra exigi poterit Et ego Iohannes et heredes mei totam predictam terram cum pertinenciis dicto Waltero et heredibus suis uel suis assignatis sicut predictum est corttra omnes in mundo warantizabimus adquietabimus ubique et defendemus imperpetuum In cuius rei testimonium presenti carte sigillum meum apposui Hiis testibus Willelmo de Abbetrop Iohanne ad la heck Galfrido West Rogero filio Iohannis Iohanne filio Nigelli Willelmo Cardon Roberto Pelete et multis aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter