utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00370248

Charter
Charter Number: 00370248
Cartulary Title: Luffield Priory Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1270 - 1274
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Galfridus de Symely in Abetrop dedi concessi et hac mea presenti carta confirmaui Waltero Bacon de Selueston pro homagio et seruicio suo et septem solidis argenti quos michi dedit premanibus vnam dimidiam acram terre cum capuciis et suis pertinenciis in campis de Abetrop videlicet vnam rodam super le Wouelond iacentem inter terras Rogeri filii Iohannis et Ade de Brackele et vnam rodam super Brocthyrnefurlong inter terras prioris de Luffeld et predicti Ade Habend et tenend de me et heredibus meis dicto Waltero et heredibus suis uel cuicumque predictam terram dare vendere legare uel assignare voluerit libere quiete bene in pace et hereditarie imperpetuum Reddendo inde annuatim michi et heredibus meis vnum obolum ad Nathale domini pro omni seruicio consuetudine exaccione sectis curie et demanda seculari Et ego Galfridus et heredes mei dictam terram cum pertinenciis dicto Waltero et heredibus suis uel suis assignatis contra omnes in mundo warantizabimus acquietabimus et defendemus imperpetuum In cuius rei testimonium et presenti carte sigillum meum apposui Hiis testibus Iohanne ad la heck Galfrido West Rogero filio Iohannis Simone Bosse Galfrido Balde Ricardo Bacon Thoma de Touec clerico et multis aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter