utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00370251

Charter
Charter Number: 00370251
Cartulary Title: Luffield Priory Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1270 - 1274
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Rogerus filius Iohannis de Abbetrop dedi concessi et hac mea presenti carta confirmaui Waltero Bacon de Selueston pro quindecim solidis argenti quos michi dedit premanibus vnam dimidiam acram terre cum pertinenciis in campo de Abbetrop quod vocatur Biyendewode iacentem super Wowelond inter terras Hugonis filii Ricardi et Roberti Cok et vnam rodam super Brocstyrnefurlong iuxta terram prioris de Loffeld et vnam rodam in eadem cultura occidentaliorem inter terras dicti prioris Habend et tenend de me et heredibus meis sibi et heredibus suis uel suis assignatis libere quiete bene in pace et hereditarie Reddendo inde annuatim michi et heredibus meis vnum obolum ad festum sancti Iohannis baptiste pro omni seruicio consuetudine sectis curie et demanda seculari Et ego Rogerus et heredes mei predictam terram cum pertinenciis dicto Waltero et heredibus suis et suis assignatis contra omnes warantizabimus acquietabimus et defendemus inperpetuum In cuius rei testimonium et presenti carte sigillum meum apposui Hiis testibus Iohanne ad la hecke Galfrido West Simone Bosse Hugone filio Ricardi Ricardo Bacon Nicholao West Thoma de Touec clerico et multis aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter