utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00370264

Charter
Charter Number: 00370264
Cartulary Title: Luffield Priory Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1225 - 1231
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Philippus capellanus de Seluestun dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmaui deo et beate Marie de Luff monachis eiusdem loci pro salute anime mee et omnium antecessorum meorum illam medietatem mesuagii in Witlebur inter domum Albredi iuuenis et domum Hugonis berkarii quam emi de Rogero filio Nicholai de Witlebir Tenendam et habendam de me in liberam et perpetuam elemosinam liberam et quietam ab omnibus seruiciis et consuetudinibus et exaccionibus saluis duobus denariis qui annuatim soluentur predicto Rogero uel heredibus suis ad duos terminos anni scilicet ad Pascha unum denarium et ad Natale unum denarium In testimonium autem huius donacionis et concessionis ego Philippus huic presenti scripto sigillum meum apposui Hiis testibus Radulfo vicario de Suttun Ricardo et Radulfo capellanis de Luff Ricardo clerico de Suttun Henrico de Brantestun Willelmo filio eius Henrico filio Arnaldi Ricardo fratre eius Auuredo de Witlebir Willelmo de Ypres Roberto de Billing Galfrido coco et aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter