utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00370276

Charter
Charter Number: 00370276
Cartulary Title: Luffield Priory Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1231 - 1250
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Willelmus de Stapelford filius Roberti dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmaui intuitu pietatis et caritatis et pro salute anime mee et antecessorum meorum et successorum deo et beate Marie de Luffeld et monachis ibidem deo seruientibus redditum duodecim denariorum de Henrico filio Willelmi Edrihc percipiendum inperpetuum scilicet ad Nathale domini sex denarios et ad festum sancti Iohannis baptiste sex denarios [videlicetde quinque] acris terre quas dictus Henricus tenuit de me in campis de Witlebur quarum vna acra iacet inter terram Aluredi et Rogeri Albermarle que habuttat uersus regalem viam extendentem uersus boscum et dimidia acra que se habuttat uersus Grunewei inter terram Aluredi et Helye le Paumer et alia dimidia acra inter terram Rogeri Albemarle et Iohannis filij Gileberti in campo del west et dimidia acra iuxta terram Aluredi et Rogeri Albemarle que se habuttat uersus boscum et dimidia acra inter terram Rogeri Albemarle et Galfridi le Hokere et vna acra inter terram Henrici filij Matilde et Iohannis filij Gileberti que se abuttat uersus Dedequenemore et vna dimidia acra inter terram Henrici filij Matilde et Rogeri Albemarle que se habuttat uersus Luffelde Rode in campo del west Et omne ius quod habui vel habere potui in homagio in releuio in wardo in secta curie et in regali seruicio si euenerint et in omnibus alijs accidenciis quoque iure vel modo michi vel heredibus de dicto redditu uel de dicta terra vnde redditus procedit pertingentibus Tenendum et habendum dictum redditum cum omnibus prenominatis in liberam et puram et perpetuam elemosinam libere et quiete ab omnibus seruicijs secularibus et demandis que a me uel ab heredibus meis uel ab aliquo alio ullo modo uel ullo iure exigi possunt Ego uero predictus Willelmus et heredes mei predictum redditum [cum omnibus pertinencijs] predictis monachis eorum successoribus contra omnes gentes warantizabimus et acquietabimus Et ut hec mea donacio et concessio rata et stabilis preserueret huic presenti scripto sigillum meum apposui in testimonium Hijs testibus Ricardo filio Ernaldi de Selueston Willelmo de Branteston Ricardo Chardon Aluredo de Witlesbir Henrico Doket Galfrido coco et multis alijs
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter