utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00380133

Charter Number: 00380133
Cartulary Title: The Registrum Antiquissimum of the Cathedral Church of Lincoln
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1152 - 1155
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Willelmus comes Linc[] omnibus ministris et hominibus suis Francis Anglis salutem Notum sit uobis et omnibus presentibus et futuris me dedisse et concessisse et carta mea confirmasse deo et sancte Marie Linc[] warennam in prebenda Asgerby infra totum territorium eiusdem uille Quare uolo et firmiter concedo quod predicta ecclesia Linc[] et Radulfus canonicus Asgerbi et successores eius canonici eiusdem prebende libere et quiete et honorifice habeant et possideant inperpetuum eandem warennam cum omnibus aliis libertatibus quas eis concessi et carta mea confirmaui Prohibeo autem ne aliquis de ministris uel hominibus meis iniuriam uel contumeliam faciat ecclesie Linc[] de warenna prenominata nec super ecclesiam Lincol[] uel canonicum Asgerbi se inde intromittat Preterea concedo et dono prebende Asgerbi percursum suum in warennam meam scilicet si canonicus illius prebende uel aliquis per eum exmouerit leporem uel aliam feram ad fugandum infra territorium Asgerbi et introierit in warennam meam potest eum persequi et capere sine omni calumpnia et querela Testes huius donationis sunt G abbas Reuesbi P abbas Torrenton[] Herbertus prior Espalling[] Willelmus archidiaconus Alexander Malabissa Ricardus Lotheringus Haco decanus Odo Bucheri Rogerus de Teliolo Herbertus et Osbertus de Calz Robertus Carbonellus Achi
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter