utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00380134

Charter Number: 00380134
Cartulary Title: The Registrum Antiquissimum of the Cathedral Church of Lincoln
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Ordination
Date: 1291
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Gerarda de Wenge capellanus presentatus per decanum et capitulum ecclesie Lincoln ad vicariam in ecclesiis de Bitham et de Helewell de nouo ordinanda factaque inquisicione per decanum de Beltisloue super omnibus porcionibus maioribus et minoribus ad dictas ecclesias pertinentibus ipsarumque porcionum vero valore ac oneribus tam in ministris iuxta morem preteriti temporis quam aliis eisdem ecclesiis incumbentibus necnon in quibus portionibus vnacum manso competente vicarie ibidem possit convenientius ordinari per quam quidem inquisicionem est acceptum quod tres bouate terre et tresdecem acre et dimidia spectant ad ecclesiam de Biyham et valet bouata terre sexdecem solidos quodque decime garbarum de Biyham Cunthorp et Creton valent viginti libras et decimes feni xxix solidos Item decime feni de la Lawnde valet ix solidos decime vero lane et agnorum de Bitham Cunthorp et Creton valet sexaginta solidos vnacum principale cum omnibus aliis minutis decimis oblacionibus et gallinis valet sex marcis Item est ibi pastura ad viginti quatuor boves in parco per annum et valet viginti solidos Item quod rector potest habere in parco quadraginta porcos et vnum per sex septimanas et valet duos solidos et percipit ecclesia de Biyham pro capella de castro ac decima molendini tres solidos redditus etiam assisus spectant ad ecclesiam de Biham xij solidos vj denarios Item rectores habent in bosco tresdecim carectatas bosci et valent iiij solidos et iiij denarios Item rector habebit de vendicione domini tres feras Item decime garbarum de Hellewell et Ownby valent vndecem marcas et alteragium cum omnibus pertinenciis valet quinque marcas Est etiam in villa de Byham locus quidam qui consueuit spectare ad ecclesiam de Hellewell qui est manses competens ad opus vicarii sed sunt ibi quedam domus constructe vt aula et camera tantum Item apud Biyham solet esse vnus capellanus et clericus eius et ille sacerdos invenit alium sacerdotem loco suo qui celebrauit apud Cunthorp sex principalibus festis et idem sacerdos singulis diebus dominicis venit apud Cunthorp et ministrauit parochianis aquam benedictam et panem benedictum et dixit eis memoriam de die et preces Rector etiam inveniet lumen sufficiens circa magnum altare et vnam lampadem Item dictus rector inveniet capellanum idoneum celebrantem in ecclesia de Helewell et ille capelle deserviet parochianis de Helewell et Ounby et inveniet lumen sufficiens circa magnum altare et vnam lampadem Inveniet etiam omnia ornamenta ecclesie preter calicem et missale et vas ad aquam benedictam in tribus locis videlicet apud Biham Helewell et Cunthorp Sustinebit insuper tria cancella scilicet vnum apud Biham aliud apud Helewell et tertium apud Cunthorp Soluet etiam procurationem archidiaconi pro tribus partibus et soluet pro sinodalibus vi solidos Episcopus habita deliberacione cum capitulo suo predicto ordinavit quod vicaria predicta consistat in manso competente per capitulum Lincoln sufficienter edificando et in vtroque alteragio de Biham et de Helewell cum omnibus pertinentiis suis nullo excepto vnacum decima feni de La Laund et ea que redditur dicte ecclesie de Biham pro capella de castro ac decima molendini saluo quod pastura bouum et porcorum in parco ac decima ferarum et bosci que ad capitulum predictum spectare debebunt sub generalitate verborum predicta nullatenus contineantur Ita quod vicarius preter seipsum duos habet capellanos vnum apud Biham et alium apud Helewell et ferat omnia onera ordinaria invenietque libros et ornamenta dum tamen defectus in eisdem si quis in presentiarum existat per dictum capitulum plenius suppleatur sed capitulum ipsum cancellos quotiens opus fuerit reficiet et reparabit hoc addito quod memoratum capitulum pro decima agnorum et lane iam collecta vicario dicte ecclesie ad ipsius sustentacionem pro anno futuro sexaginta solidos solvere teneatur Si quid in huiusmodi ordinacione obscurum vel ambiguum aut eidem detrahendum seu adiciendum videatur in futuro interpretandi et declarandi seu dictam ordinacionem minuendi et augendi provt episcopo aut successoribus suis videbitur expedire potestate speciale reservata Deinde idem dominus episcopus prefatum Gerardum ad dictam vicarium admisit idus Junii anno xij apud Ludam Et vicarius perpetuus cum onere personaliter ministrandi et continue residendi canonice instituit in eadem iuratusque episcopo canonicam obedientiam in forma consueta prestitoque a dicto Gerardo iuramento de continue residendo in vicaria predicta Scriptum fuit officiali archidiaconi Lincoln quod ipsum Gerrardum corporalem possessionem de vicaria habere faceret in forma predicta
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter