utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00380217

Charter Number: 00380217
Cartulary Title: The Registrum Antiquissimum of the Cathedral Church of Lincoln
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1203 - 1206
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Hec est finalis concordia facta inter R decanum Lincoln[] ecclesie ex vna parte et Robertum abbatem et conuentum de Barling[] ex altera procurante et consenciente R Bardulf fratre et herede Hugonis Bardulf super duabus partibus decimarum de dominico quondam Hugonis Bardulf et dominico Radulfi Trehampton in Scosthorn tam in garbis quam minutis decimis ab antiquo ad prebendam Linc[] scilicet Omnium Sanctorum in Hundegate spectantibus videlicet quod R de Linwud tunc temporis eiusdem prebende canonicus et singuli eius successores duas partes decimarum garbarum de dictis dominicis bene et in pace cum omni integritate participent Ita quod collectores decimarum tam ex parte dictorum abbatis et conuentus quam pro tempore canonici iuramento astringantur de collectione fideliter pro debita porcione facienda pro duabus vero partibus decimarum minutarum vtriusque dominici Predicti abbas et conuentus soluent annuatim inperpetuum predicto R canonico et successoribus suis viginti solidos in ecclesia Lincoln[] scilicet decem solidos ad natale sancti Johannis Baptiste et decem solidos ad festum Omnium Sanctorum In hac etiam conuencione adiectum est quod abbas et conuentus de Barlinges quo minus hec concordia fideliter obseruetur nullo vmquam vteretur priuiligeo [] set vtrimque in perpetuum stabilis et illibata permanebit In huius autem rei robur et testimonium sigilla capituli Lincoln[] et abbatis et conuentus de Barlinges presenti cirographo dictam concordiam continenti appensa sunt
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter