utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00380288

Charter Number: 00380288
Cartulary Title: The Registrum Antiquissimum of the Cathedral Church of Lincoln
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1203 - 1205
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum peruenerit Willelmus dei gracia Linc episcopus salutem in domino Ex inspeccione autentici instrumenti bone memorie Roberti quondam Linc episcopi predecessoris nostri cognouimus ipsum remisisse omnibus prebendis Linc ecclesie inperpetuum omnia iura episcopalia et omnes exacciones et quod omnes canonici Linc ecclesie in prebendis suis et omnibus possessionibus que ad prebendas pertinent perpetuam habeant libertatem Ita quod nulli liceat archidiacono uel archidiaconorum officialibus de prebendis uel possessionibus ad communam pertinentibus aliquid exigere uel parochianos prebendarum Linc ecclesie in placitum ponere Nos igitur prefatam indulgenciam ab ipso factam ratam habentes eam presenti scripto et sigillo nostro duximus confirmare Hoc adicientes ut ecclesia de Seuerby que ad luminaria Linc ecclesie est assignata et ecclesia de Lehton que fuit de subdecanatu Linc et ecclesia Omnium Sanctorum in Linc que pertinet ad cancellariam Linc ecclesie eadem plene gaudeant libertate Precipimus etiam ut in omnibus causis tractandis et decidendis quecunque in parochiis prebendarum emerserint ipsi canonici omnimoda et perpetua gaudeant libertate et libera vtantur potestate Quod ut ratum habeatur et firmum presentis scripti testimonio et sigillo nostro roborauimus Hiis testibus Rogero de Rolueston decano Linc ecclesie magistro Willelmo de Montibus cancellario magistro Willelmo de Bramfeld subdecano magistro Girardo de Rowell magistro Waltero Blundo Hugone de Sancto Eadwardo et multis aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter