utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00380293

Charter Number: 00380293
Cartulary Title: The Registrum Antiquissimum of the Cathedral Church of Lincoln
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Ordination
Date: 1203 - 1205
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Willelmus dei gracia episcopus Linc[] dilectis in Christo filiis decano et capitulo Linc[] ecclesie salutem et benediccionem Licet ex officii nostri debito singulorum per dioecesim nostram constitutorum utilitatibus paterna sollicitudine prouidere teneamur vestris tamen comodis et profectibus et animarum vestrarum saluti qui deo et beate uirgini nostrum inpenditis obsequium uberiori prouidencia adesse uolumus sicut et debemus Hinc est quod habita deliberacione cum Rogero de Rolueston decano et capitulo Linc[] ecclesie de communi eorum consilio et uoluntate statuimus ut vnusquisque uestrum siue debitis sit oneratus siue non de fructibus et obuencionibus prebende sue a die obitus sui usque in annum conpletum liberam habeat pro uoluntate sua disponendi facultatem ita ut illi soli hoc gaudeant beneficio qui existentes canonici Linc[] ecclesie diem clauserint extremum Prouidimus eciam ut singuli vicarii prebendarum dimidiam marcam ultra consueta stipendia singulis annis percipiant Vt autem hec nostra ordinacio perpetuam optineat firmitatem eam presenti scripto et sigilli nostri patrocinio roboramus Testibus magistris W de Bramfeld subdecano G archidiacono Bedfordie Alexandro de Bedefordia Philippo de Malbertorp Gerardo de Rowell T de Fiskerton Lincolniensis ecclesie canonicis magistro W filio Fulconis Eudone preposito et aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter