utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00380299

Charter Number: 00380299
Cartulary Title: The Registrum Antiquissimum of the Cathedral Church of Lincoln
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant, Indulgence
Date: 1203 - 1206
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
W dei gracia Linc[] episcopus dilectis in Christo filiis decano et capitulo Linc[] ecclesie salutem et dei benediccionem Quia feruens habemus desiderium ut ad honorem dei et beate virginis genitricis eius Marie In ecclesia Linc[] debita celebritate singulis quibus temporibus prout decet diuina celebrentur ad id competenter et comode prosequendum canonicorum et vicariorum ibi residencium utilitati prospicere cupientes tibi decane et canonicis residentibus et si decanus fuerit absens tibi subdecane et canonicis residentiam facientibus hanc potestatem indulgemus vt nostra auctoritate licitum sit vobis cohercere omnes canonicos qui non faciunt residenciam per detencionem prebende sue idoneos vicarios loco suo constituant et de communi consilio canonicorum residencium eis honestam et sufficientem sustentacionem prouideant Preterea vobis hanc etiam facimus indulgenciam ut omnes iniustos detentores commune vestre et omnes qui uel hominibus uel possessionibus ad eandem communam pertinentibus iniuriam molestiam uel grauamen intulerint liberum sit vobis ecclesiastica censura cohercere et in eos usque ad condignam satisfactionem canonicam iusticiam exercere Saluo in omnibus iure episcopi et eius potestate Nec liceat archidiaconis decanis uel aliis officialibus Linc[] episcopatus excommunicatos aut interdictos a uobis absoluere citra mandatum episcopi uel uestrum Precipimus autem ut sentencia que a vobis lata fuerit per archidiaconos uel decanos seu alios episcopatus officiales execucioni mandetur
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter