Charter Document - 00380302
Charter Number: 00380302
Cartulary Title: The Registrum Antiquissimum of the Cathedral Church of Lincoln
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1147 - 1148
Date Type: Assigned
View Map
Cartulary Title: The Registrum Antiquissimum of the Cathedral Church of Lincoln
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1147 - 1148
Date Type: Assigned
View Map
Charter:
Alexander dei gracia Linc[] episcopus Adelmo decano et personis et uniuerso capitulo Linc[] salutem Memini ut uos ipsi nostis ecclesiam uestram diu a precentoris uacasse officio quod ei necesse eat habere continuum Ipsius igitur imperfectioni consulere desiderans huius officii dignitatem concessi et dedi honesto uiro Rogero de Almaria canonico nostro nobis simul et uobis cognitione ac conuersatione probate qui bonorum examine uirorum domini uidelicet Radulfi abbatis s[ancti] Albani Roberti archidiaconi Linc[] Roberti archidiaconi Legrecestrie Dauid archidiaconi de Buccehinamia magistri Hamonis [et al]iorum [qui] nobiscum erant canonicorum consilio hoc dignus est inuentus officio huius dignitatis possessionem esse constitui omnes ecclesias nostras de burgo Linc[] de dominio et dono regis Henrici que adhuc in prebendam siue in comunionem nec meo nec antecessorum meorum sunt priuilegio confirmate ecclesiam uidelicet sancti Micahelis iuxta portam ecclesiam sancti Petri in uico par camerariorum ecclesiam sancti Georgii ecclesiam sancte Trinitatis ecclesiam sancti Edmundi ecclesiam sancti Swuituni Et extra muros ecclesiam sancte Trinitatis ecclesiam sancti Rumoldi ecclesiam sancti Bauonis ecclesiam sancti Augustini In Estgata ecclesiam sancti Petri In Wicheford iuxta pontem ecclesiam sancti Johannis ecclesiam sancte Trinitatis ecclesiam sancti Petri ecclesiam sancti Micahelis ecclesiam sancte Margarete ecclesiam sancti Marchi scolam quoque de Cantu et alias simul dignitates que ad hunc honorem pertinere dinoscuntur eidem Rogero concedimus et confirmamus