utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00390002

Charter 00390002
Charter Number: 00390002
Cartulary Title: The Cartulary of Little Dunmow Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1184 - 1187
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
map View Map
Charter:
Balduino dei gratia Cantuariensi archiepiscopo et Gilberto eadem Londoniensi episcopo et Johanni eadem gratia Norwyci episcopo et uniuersis sancte matris ecclesie filiis omnibus hominibus et amicis suis francis et anglicis tam presentibus quam futuris Walterus filius Roberti Salutem Uniuersitati fidelium tam presencium quam futurorum notificetur me concessisse et presenti carta confirmasse deo et ecclesie sancte marie de dunmawe et canonicis deo eiusdemque genitrici seruientibus Omnes tenuras et donationes et libertates quas pater meus Robertus filius Ricardi iam dicte ecclesie dedit et concessit et carta sua confirmauit in terris hominibus decimis et pratis et pascuis in bosco et plano et omnibus aliis libertatibus et consuetudinibus Uidelicet omnem decimam de dominio et omnium hominum eiusdem uille et decimam prati et pannagii et molendini et omnem pasturam eiusdem uille et duas partes decime dominii de Henham in omnibus rebus et duas partes dominii de Nortone et duas partes decime dominii de Stirstone et totam decimam tocius dominii de passefeld et decimam pachelesham et decimam tocius terre Ernaldi le Blake in Bnestone et decimam Edwardi de la stanstrate et essartum de Lenewyneswode et essartum de Hacho et turbariam de Esteya et unam acram quam Wygarus frater Brictrici prioris et unam acram quam Robertus de chent et unam acram quam edwardus de stanstrate eidem ecclesie dederunt et terram Reyneri puarii Preterea concedo et confirmo eidem ecclesie omnes donationes quas Mathild de Beyntliz mater mea dedit et concessit scilicet duas partes decime dominii mei de Bradham et terram que fuit Euerardi de la pole et terram de Hypsone et quinque acras iuxta terram Gunilde de la pole et terram que fuit euerardi filii Balduini et unam acram iuxta turbariam de Esteya et sedem molendini et octo acras de assarto ad molendinum durandi et vij acras de dominico meo iuxta uirgultum canonicorum ad curiam eorum amplificandam Insuper uniuersitas nouerit fidelium me diuino instructu et pietatis affectu et pro salute domini mei regis Henrici et pro salute mea et uxoris mee et heredum meorum et pro animabus patris et matris mee et puerorum meorum et pro salute amicorum et parentum meorum ista ex propria largitatione sepedicte ecclesie de dunmawe in perpetuam et puram elemosinam dedisse Uidelicet ecclesiam de Burnham cum omnibus ad eam pertinentibus et ecclesiam de Hemenhale et omnibus pertinentiis suis ecclesiam quoque de Poslingworthe cum omnibus pertinentiis suis et duas carucatas terre in eadem uilla de terra arabili et totum boscum de Esteya et locum ubi horrea mea fuerunt ante ianuam canonicorum et x acras terre ad pole et unam acram que fuit Ricardi Bedelli ad la pole et v acras de dominico meo ante portam canonicorum et dimidiam uirgatam terre que fuit Walteri clerici et totam partem meam de uiuario quod est inter dunmawe et stebinge et situm uiuarii ante portam canonicorum et ipsum uiuarium et spicium curie ante ianuam illorum et uiam que fuit iuxta pomerium canonicorum et uiam sitam in campo meo et redditus xl denarios de Ricardo capellano et xii denarios de Willelmo sapiente in querleia uiginti quinque solidos redditus in Bnestone quos Radulfus de Bnes mihi debuit et heredes sui et x acras terre in Henham quas algarus tenuit et totam decimam feni de dominico meo de Reindone et de incremento feni de parco eiusdem uille et unam garbam de singulis acris tocius dominii mei de dunmawe et de Reindone et omnes ouentiones capelle mee die Natalis domini et pasche et pentecoste [] diebus quociens ego uel heredes mei aut familia mea in dunmawe fuerimus Et preterea notum sit me concessisse donationem illam quam Rogerus filius Reyfridi iam dicte ecclesie fecit de terra et de redditu quem illi pro seruicio et homagione suo in feodo et hereditate in dunmawe donaueram et seruicium quod iam dictus Rogerus de predicta terra debuit Idest quedam calcaria deaurata uel decem denarios in elemosinam eidem ecclesie relaxaui Donationes uero quas Reginaldus filius Gilleberti predicte ecclesie fecit scilicet concessi uidelicet de ecclesia de Bertune et de ecclesia de Boketone et de terra et redditu in Poslingworthe Similiter et donationes Sacri de quinci de x solidis redditus in Bradeham et donationes Radulfi de clere de ecclesia de Stirtone Donationes quoque Willelmi curpeil de v solidis redditus in Bertone Donationes quoque Willelmi capra de octo acris de assarto in passefeld et ij solidos redditus in molendino de pentelaue et ij solidos redditus in Londonio Donationes quoque Ricardi Camerarii de ij acris in dunmawe Donationem uero Willelmi filii Johannis in [assewye] Has donationes et concessiones feci ego Walterus filius Roberti sepedicte ecclesie de dunmawe pro dei amore et regni celestis desiderio Quare uolo et firmiter precipio quod iam dicta ecclesia et canonici habeant et teneant prenominatas possessiones et libertates in perpetuam et puram elemosinam quiete et libere honorifice et integre cum omnibus libertatibus et liberis consuetudinibus sicut ego liberius et quiecius et honorificencius terram meam de domino meo rege teneo liberas ab omni exactione et seculari seruicio mihi uel heredibus meis pertinenti Et ne hac mea donatio et concessio ab aliquo heredum meorum uel aliqua temporis permutatione in irritum reuocari aut perturbari uel etiam permutari possit scilicet rata et illibata terra dicte ecclesie permaneat presentis scripti munimine et sigilli mei appositione corroborare dignum duxi Testibus Mathilda de Botham uxore mea Roberto filio Walteri []
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter