utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00390024

Charter 00390024
Charter Number: 00390024
Cartulary Title: The Cartulary of Little Dunmow Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1222
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod Ego Salomon filius et heres Alexandri finge aurifabri dedi et concessi et hac carta confirmaui priori et canonicis sancte trinitatis londoniensis unam marcatam redditus quam pentecostes aurifaber mihi reddere consueuit de quadam sopa que est iuxta introitum capitalis managii mei uersus occidentem in foro londonie scilicet quicquid in predicta marcata redditus habui in terris et in rebus cunctis sine aliqua exceptione habend et tenend dictis priori et canonicis de me et heredibus meis libere quiete integre finabiliter Reddendo inde annuatim mihi et heredibus meis pro omnibus seruiciis et rebus cunctis unum denarium uel dimidiam libram cimini ad electionem ipsorum canonicorum infra octauo pasche sine occasione Hanc autem predictam marcatam redditus Ego dictus Salomon et heredes mei dictis priori et canonicis in perpetuum warantizabimus et de rebus cunctis aquietabimus per predictum seruicium Eisdem uero canonicis capitale managium meum dicte Warantizationis et aquietationis contraplegium posui per hanc cartam Pro hac autem donatione et concessione et warantizatione et aquietatione et huius carte confirmatione dicti prior et canonici dederunt mihi Salomoni octo marcas sterlingorum in Gersummam Facta autem fuit hec carta anno ab incarnatione domini mccxxij pontificatus domini Eustachij Londoniensis episcopi anno secundo Et ad maiorem huius carte confirmationis securitatem leticia mea quondam uxor eius domini Alexandri patris mei in uiduitate et ligia potestate sua huic scripto sigillum suum apposuit Hiis testibus []
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter