Charter Document - 00390048
Charter Number: 00390048
Cartulary Title: The Cartulary of Little Dunmow Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1297
Date Type: Internal, Feast, Regnal, Lunar
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
View Map
Cartulary Title: The Cartulary of Little Dunmow Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1297
Date Type: Internal, Feast, Regnal, Lunar
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
View Map
Charter:
Omnibus Christi fidelibus ad quos presentes littere peruenerint Humfridus de Boun comes Herrefordie et Essexie salutem in domino Pateat omnibus per presentes quod nos relatione uirorum fidedignorum intelleximus et fideli inquisitione eorundem sane perpendimus quod frater Ricardus prior de Dunmawe et eiusdem loci conuentus de mandato omnimodo assensu et uoluntate super capcione uenacionis seu piscacionis in parco nostro seu uiuariis nostris in Apachilde uel alibi sine culpa existunt et omnino immunes prout inquisitio capta fuit apud Stratford super eisdem coram domino Gilberto de Robyre domini regis Anglie justicio ad hoc per nos specialiter assignato plenius testatur Quare uolumus et quietum omnino clamamus pro nobis et heredibus nostris et omnibus aliis quibuscunque dictum priorem et suum Conuentum et omnes homines de sua existentes familia a principio mundi usque ad confectionem huius scripti die lune in septima pasche Anno regni regis Edwardi uicesimo quinto super omni capcione uenacionis seu piscacionis in parco et uiuariis nostris in Essexie et eosdem ab omni demanda querela et exactione qualibet occasione predicta pro nobis et heredibus nostris et aliis quibuscunque dimittimus in pace in perpetuum In cuius rei testimonium presentibus sigillum nostrum duximus apponendum Datum apud Plassetum die et anno supradictis Hiis testibus Dominis Roberto de merke Willelmo de Durrame Gilberto filio Warini Radulfo de Hemenhale militibus Johanne filio Roberti domino Ade rectore de Symplinge Barthone Bigod Henrico portore Thome peyuerario et Aliis