utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00400132

Charter 00400132
Charter Number: 00400132
Cartulary Title: Cartularium monasterii de Rameseia [Ramsey]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement, Memorandum
Date: 1294
Date Type: Internal, Feast, Regnal

map View Map
Charter:
Memorandum quod cum contentiones et discordia subortae fuissent inter venerabiles partes dominum Willelmum de Luda Elyensem episcopum ex una parte at dominum Johannem de Sautre abbatem de Rameseia ex altera super injuriis et transgressionibus hinc inde factis et ad diem amoris tentum apud Wenelingham die Sabbati proxima ante festum Sancti Marci Evangelistae anno regni regis Edwardi vicesimo secundo inter praefatos episcopum et abbatem propositis et discussis sic convenit pro bono pacis reformandae quod leta de Walsokne in comitatu Norfolchiae conjungatur et de tenentibus dictorum episcopi abbatis et prioris de Lewis et per eorum senescallos conjunctim et in communi teneatur Ita scilicet quod secreta dictae letae cum veredicto juratorum senescallo praedicti episcopi liberentur Qui quidem senescallus eadem secreta sociis suis senescallis ostendet et ea statim cum veredicto cuilibet de tenentibus domini sui liberet Per quae veredicta et secreta proficuum dictae letae de tenentibus suis unusquisque capiat et obtineat Convenit etiam inter eosdem quod leta de Welle in eodem comitatu de caetero integre teneatur per senescallum abbatis vel ejus ballivos praesente ballivo episcopi si venire voluerit sicut pacifice et plenius teneri consuevit usque ad quartum decimum annum regis Edwardi nunc in die Sancti Thomae Apostoli et quod episcopus habeat de tenentibus suis curiam suam extra hundredum de Clakkelose de omnibus placitis quae in curia baronis possunt placitari Convenit etiam inter eosdem ex concessione domini episcopi quod dictus abbas et tenentes sui de Wardeboys Upwode Ravele Wystowe Brouctone et Byri habeant de caetero communam suam in Weremermor pascendo bestias suas scilicet equos boves vacaas juvencas et bovettos tantum pacifice sine impedimento Concessum est insuper per praedictum abbatem quod episcopus praedictus et tenentes sui de sokae de Someresham habeant pacifice communam suam in Crowelodemor pascendo aveira sua Et si averia sua ingrediantur prata praedicto marisco non imparcentur nec idem abbas aliquod parcum de caetero ibidem habeat Concessum est etiam ex utraque parte quod lada de Fentone sit communis piscaria episcopi et hominum suorum praedictae sokae a ripa usque le Drauth eo quod est in solo episcopi Et quod totum residuum illius ladae de Drauth usque magnam ripam sit communis piscaria abbatis et hominum suorum eo quod est in solo ipsius abbatis Concessum est etiam per praedictum episcopum quod praedictus abbas et homines sui ex gratia speciali habeant passagium bestiarum ad mariscum de Hollode intrando et exeundo pro duobus solidis apud Someresham solvendis annuatim ad Pascha Concessum est etiam per praedictum abbatem quod lada quae ducit de Nydyngworthe usque magnam ripam non fiat ita profunda quin bestiae episcopi et hominum suorum et aliorum communicantium possint transire ad pasturam suam versus Haliwelle et inde redire sine nocumento et gravamine quae quidem lada est communis piscaria omnium communicantium in eodem loco praeter gurgitem quae est piscaria abbatis ad caput ladae versus magnam ripam Et si ita contingat quod illa lada nimis profunda facta fuerit tunc per visum omnium communicantium ibidem emendetur Concessum est etiam per praedictum episcopum quod secta quae exigebatur de abbate de Rameseia apud Chateriz in comitatu Cantebrigiae ad curaim de Ely et ad hundredum de Wychforde de tribus septimanis in tres septimanas de caetero fiat per duos tenentes abbatis de Chateriz sicut antiquitus fieri consuevit Concessum est etiam per praedictum episcopum quod abbas et homines sui de Chateriz sint quieti de reparatione calcetae et Aldrenoche pro duobus solidis singulis annis solvendis episcopo vel ballivo suo hundredi de Wycheforde sicut in carta Galfridi quondam Elyensis Episcopi inde confecta continetur et per capitulim Elyense confirmatur Istud scriptum indentatur contra praedictum episcopum
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter