utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00400205

Charter
Charter Number: 00400205
Cartulary Title: Cartularium monasterii de Rameseia [Ramsey]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Inquest
Date: 1252
Date Type: Internal, Abbot-Prior, Feast

map View Map
Charter:
Inquisitio facta de consuetudinibus [et] redditibus apud Haliwelle die Sanctae Agathae virginis anno Domini Rannulphi Abbatis vicesimo primo ex utraque parte rotuli R Haliwelle et Nydingworthe De Sancto Ivone Haliwelle Nidingworthe Wodehyrst et Waldhyrst per Gilbertum filium Walteri Ricardum Forestarium Anagum de Hyrst Radulphum Sewyne et Radulphum West Dicunt quod ecclesia de Haliwelle cum capella de Nidingworthe est in donatione Abbatis ad quam pertinet una virgata terrae libera quae solebat participare cum villata ad auxilium vicecomitis et modo facit et percipit medietatem prati quod vocatur Prestesholme alia medietas ejusdem prati pertinet domino Abbati plures etiam particulae prati pertinent ad eandem ecclesiam ad quantitatem trium acrarum percipit etiam decimas prati tam liberorum quam villanorum utriusque villae et nihil de feno Abbatis percipit etiam de dominico Abbatis pro decimis garbarum sex acras in Bladdicas scilicet duas frumenti post fimicium unam acram siliginis unam acram hordei et duas acras avenae
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter