utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00410035

Charter
Charter Number: 00410035
Cartulary Title: Charters of the Honour of Mowbray, 1107-1191
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1140
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Ebor[acensi] archiepiscopo totique capitulo Sancti Petri et omnibus sancte ecclesie filiis Rogerus de Moubray salutem Sciatis me dedisse et confirmasse Deo et monachis Sancte Marie de Begthlanda et successoribus eorundem in puram et perpetuam elemosinam terram meam de Skakiltena[]d scilicet tres carucatas cum omnibus pertinenciis suis cum boscis et planis moreis et pasturis cum omnibus aisiamentis que ego et mater mea habuimus sine retentamento et communam pasture per totam terruram et forestam meam de Hovingham omni tempore ubicunque averia mea et hominum meorum pascent Ad hec do eis totum Erghun in bosco terra et prato cum omnibus pertinenciis ad faciendum de omnibus prescriptis suam voluntatem sicut de suo proprio imperpetuum Et ego et heredes mei totam hanc donationem eisdem monachis et successoribus suis semper debemus manutenere et warantizare contra omnes homines et feminas Hiis testibus Willelmo de Meynill[] i Mathia de Ramporn[] Olivero de Busceyo Willelmo de Widevilia []
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter