utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00410037

Charter
Charter Number: 00410037
Cartulary Title: Charters of the Honour of Mowbray, 1107-1191
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1140
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Ebor[acensi] archiepiscopo et omnibus sancte ecclesie filiis Rogerus de Molbrai salutem Sciatis me dedisse concessisse et per hanc cartam confirmasse Deo et Sancte Mariei et abbati Geroldo de Beghland ac monachis ejus et successoribus eorum ad supervivendum imperpetuum magnam Wildonam et parvam Wildonam cum omnibus pertinenciis Roseberg[] et vaccariam meam de Camb cum omnibus pertinenciis et totum boscum meum per latera more et tres carucatas terre cum pertinenciis in Scakilden et totum Erghum in bosco terra et pratis cum pertinenciis et communam pasture omni tempore in terrura boscis et pasturis de Hovingham Hec omnia do tibi abbati Geroldo tuisque successoribus ad petitionem domini archiepiscopi Thurstani et Gundree matris mee pro anima patris mei et omnium mortuorum in liberam puram et perpetuam elemosinam Istam donationem meam ego et heredes mei debemus defendere guarantizare et acquietare Sancte Marie et monachis ad sustentationem et vitam imperpetuum His testibus Gundrea matre mea Roberto fratre meo Sampsone de Albeney Elia de Sancto Martino Georgio dapifero Ingelero capellano Hugone de Mala Bissa P de Tresc et aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter