utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00410043

Charter
Charter Number: 00410043
Cartulary Title: Charters of the Honour of Mowbray, 1107-1191
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1147
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Eboracensi archiepiscopo totique capitulo Sancti Petri et omnibus sancte ecclesie filiis Rogerus de Molbrai salutem Sciatis me dedisse et hac Carta mea confirmasse Deo et monachis Sancte Marie de Beghlanda duas Carucatas terre in Faldington illas scilicet quas Humfridus de Mandevilla tenuit de feudo meo et servicium earum cum omnibus pertinenciis earum in terris et in aquis in bosco et in plano in pratis et pasturis et omnibus aliis aisiamentis ad easdem carucatas pertinentibus per omnia ita libere et plenarie sicut pater meus ante me et ego post eum easdem carucatas liberius unquam et plenius tenuimus una nocte et die Hanc autem donationem feci eis in puram et perpetuam elemosinam liberam propriam solutam et quietam a me et ab heredibus meis et ab omni terreno servicio et exactione seculari imperpetuum pro salute anime mee et omnium antecessorum et heredum meorum Et hanc donationem tam ego quam heredes mei eis monachis manutenebimus et warantizabimus contra omnes homines imperpetuum His testibus Samsone de Albeneio Hereberto de Moravilla et Ricardo filio ejus Willelmo de Arches Roberto de Daivilla Bertramo Haget et Willelmo filio ejus Rogero de Flam[]villa Willelmo de Widevilla Waltero de Riparia Petro de Tresc et Waltero de Karlatuna
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter