utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00410044

Charter
Charter Number: 00410044
Cartulary Title: Charters of the Honour of Mowbray, 1107-1191
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1147
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Ebor[acensi] archiepiscopo et toti capitulo Sancti Petri et omnibus hominibus suis Francis et Anglis et omnibus sancte matris ecclesie fidelibus Rogerus de Moubray salutem Sciatis me dedisse concessisse et presenti carta confirmasse Deo et monachis Sancte Marie de Bellalanda totam forestam scilicet Cambe et circa abbathiam ipsorum per has divisas scilicet sicut via de Heth vadit per moram et descendit ad fundum vallis que est inter Killeburna et Middlebergam et per fundum vallis usque Gillesbrigge et exinde sicut Fulsic vadit juxta Cambisheved ab occidente usque Brine et exinde sicut vallis vadit a septentrionali plaga Brine ubi Grundelousekelda cadit in ipsam vallem et inde vadit ad Whiteker et cadit in Mykelbek sub molendino monachorum super hoc tantum incrementi quantum Willelmus de Mainilhermer cui dederam terram de Cukwald ipsis monachis concessione mea superaddidit scilicet stagnum molendini et sub stagno usque ad latam viam et ultra stagnum ab oriente latitudine xl perticarum et inde sicut lata via que vadit Ampilfordiam venit ad Holbek et inde sursum per medium Burtoft usque ad moram Do etiam eis et confirmo Beghland[]Mortonam Wildonam Rosebergam Skakeldonam Cambe Faldingtonam Snyelesworth Erghum et terram in Thirneholme de Insula Haxiholm[] et terram quam dedi eis in Cava et Ampilford et omnia terris istis adjacentia in terra et aqua in bosco et plano in viis et semitis et in omnibus aliis aisiamentis et libertatibus suis et per omnes forestas meas plenarie que illis necessaria fuerunt per providenciam dapiferi mei Hanc donationem solutam et ab omni calumpnia quietam et ab omni terreno servicio et exactione seculari liberam dono et confirmo Deo et predictis monachis in perpetuam elemosinam pro salute anime mee et patris et matris mee et oninium antecessorum et heredum meorum Volo igitur et precipio omnibus hominibus meis ut predicti monachi hec omnia bene et in pace honorifice et quiete teneant in boscis et in planis et in terris et in aquis in pratis et pasturis et in omnibus aliis locis et rebus et pertinenciis suis Hujus donationis et confirmationis testes sunt hii Sampson de Albeneyo Herbertus de Morvilla et Ricardus filius ejus Willelmus de Arches Robertus de Daivill Bertramus Hagat Willelmus filius ejus Rogerus de Flammavill Willelmus de Widevill Walterus de Ryvaria Petrus de Thresc
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter