utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00410112

Charter
Charter Number: 00410112
Cartulary Title: Charters of the Honour of Mowbray, 1107-1191
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1174 - 1175
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Notum sit omnibus legentibus et audientibus litteras ipsas hanc esse conventionem inter ecclesiam de Font[ibus] et Rogerum de Molb[] quod si aliquando contigerit ut quoquomodo aliquam partem perdant de eo quod in foresta dedit eis in proprium pro communi quo uti solebant et pro aliqua calumpnia seu molestia sua donatione sicut in carta sua continetur libere uti non poterint si guarentizare non poterit capitulum de Beeland sine offensione ipsius Rogeri et heredum suorum cartam priorem quam sub hac conditione conservandam accepit reponet super altare beati Petri Eborac[i] per manum canonicorum domno abbati de Font[ibus] iterum reddendam Et ipsi fratres de Font[ibus] utentur aisiamentis foreste de Niderdala sicut in eadem carta continetur donec suam excambionem habeant et recepta excambione iterum cartam preter logias et faldas ad custodienda animalia Et hoc sciendum quod pro predicta donatione ecclesia de Font[ibus] dedit Rogero in adjutorium itineris sui jerosol[] cxx marcas et filio suo Nigello x marcas pro assensu et Roberto filio suo unam marcam Hoc etiam statutum est inter eos quod servientes de Dacra securitatem facient fide vel juramento fratribus ejusdem loci quod de feris non capient ejusdem foreste nec dea avibus quas in carta Rogeri sibi retinuit Et si quis deprehensus fuerit monachi de eo rectum facient prout capitulum Ebor[aci] decrevit t[estes] capitulum Ebor[aci] Gaufridus prior Ebor[] Philippus prior Sancti Trinitatis Ebor[] magister Suanus de hospit[ali] Ebor[] Guillelmus Tillemir Nigellus filius Rogeri Rogerus de c[un]di dapif[er] Hugo Malebisse Radulfus de Bellun Galterus de Carlet[] Robertus de Busci Garin filius Symonis Johannes de Crevequer Radulfus de Beluer Robertus filius Codrici Ebor[] Thomas filius Eluuiec Ebor[] Tomas et Adam filii Thome Ebor[] Uctredus forestarius Rogeri de Molb[]
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter