utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00410113

Charter
Charter Number: 00410113
Cartulary Title: Charters of the Honour of Mowbray, 1107-1191
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1174 - 1175
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Notum sit omnibus legentibus et audientibus litteras istas hanc esse conventionem inter ecclesiam de Fontibus et Nigellum de Mubray quod si aliquando contigerit ut quoquomodo aliquam partem perdant de eo quod in foresta dedit eis in proprium pro communi quo uti solebant et pro aliqua calumpnia seu molestia sua donatione sicut in carta sua continetur libere uti non poterint si guarentizare non poterit capitulum de Beelland sine offensione ipsius Nigelli vel heredum suorum cartam priorem quam sub hac conditione conservandam accepit reponet super altare beati Petri Eboraci per manum canonicorum domno abbati de Fontibus iterum reddendam Et ipsi fratres de Fontibus utentur aisiamentis foreste de Niderdale sicut in eadem carta continetur donec suam excambionem habeant et recepta excambione iterum cartam reponent in Beelland Edificia ibi non facient nisi per ipsum Nigellum preter logias et faldas ad custodienda animalia Et hoc sciendum quod pro predicta donatione ecclesia de Fontibus dedit Rogero patri meo in adjutorium itineris Sui jerosolimis centum xx marcas argenti et michi Nigello filio suo decem marcas argenti pro assensu et Roberto fratre meo unam marcam Hoc etiam statutum est inter nos quod servientes de Dacra securitatem facient fide vel juramento fratribus ejusdem loci quod de feris non capient ejusdem foreste nec de avibus quas Rogerus pater meus et ego Nigellus in cartis nostris nobis retinemus Et si quis deprehensus fuerit monachi de eo rectum facient prout capitulum Eboraci decreverit
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter