utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00410121

Charter
Charter Number: 00410121
Cartulary Title: Charters of the Honour of Mowbray, 1107-1191
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1175 - 1176
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Notum sit omnibus sancte ecclesie filiis hanc esse conventionem inter monachos de Font[ibus] et Nigellum de Mub[] et Robertum fratrem ejus quod Nigellus et Robertus frater ejus concesserunt et dederunt et carta sua confirmaverunt Deo et ecclesie Sancte Marie de Fontibus in perpetuam elemosinam totam terram de Birnebem cum omnibus pertinenciis suis in bosco et plano pratis et aquis et pasturis in viis et semitis per rectas divisas suas plenarias scilicet de Felebriggebec usque ad metas de Rippeleia sicut unquam melius et liberius Rogerus de Mub[] pater eorum illam terram tenuit Et hanc terram cum pertinenciis suis imperpetuum habebunt solutam quietam ab omni servicio et consuetudine et ita in liberam et propriam possessionem et ad sartandum et donandum et vendendum ita quod terra ubi nemus est cum tota alia terra de Birnebem imperpetuum predicte ecclesie de Font[ibus] remanebit et quod nichil Nigellus et filii sui sibi retinuerunt preter cervum et cervam aprum et capreolam et aves que alias capiunt Sed et forestarii Nigelli non habebunt ibi potestatem nec de aliqua re se intromittent nisi de predictis feris et avibus custodiendis Hoc etiam statutum est inter eos quod servientes de Birnebem securitatem facient fide vel juramento fratribus ejusdem loci quod de feris non capient ejusdem foreste neque de avibus quas Nigellus et filii sui in carta sua sibi retinuerunt Et si aliquis de servientibus monachorum deprehensus fuerit monachi de eo rectum facient prout capitulum Ebor[aci] decreverit Et propter hanc concessionem Rogerus de Mub[] pater eorum accepit a monachis cccl marcas Et pro hac concessione et confirmatione hujus conventionis Nigello de Mubrai v marcas dederunt Ad hoc tenendum et warentandum et defendendum monachis imperpetuum contra omnes homines et contra omnes feminas Rogerus de Mubrai et filii ejus Nigellus et Robertus fidem affidaverunt et Robertus de Daivilla Radulfus de Bavveir Hugo Maleb[] Turgisius filius Malgeri Robertus de Busci Testes capitulum Ebor[] Philippus prior Sancte Trinitatis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter