utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00410122

Charter
Charter Number: 00410122
Cartulary Title: Charters of the Honour of Mowbray, 1107-1191
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1175 - 1176
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Eboracensi archiepiscopo et capitulo Sancti Petri Ebor[aci] et omnibus sancte ecclesie filiis presentibus et futuris Rogerus de Molbr[] salutem Sciatis me dedisse et presenti carta confirmasse Deo et ecclesie Sancte Marie de Fontibus et monachis ibidem Deo servientibus grangiam de Dacra cum omnibus pertinenciis suis in bosco et plano et omnibus aliis rebus et locis et libertatibus sicut in cartis meis continetur Preterea dedi eis et confirmavi ad incrementum sicut rivus de Beuerlai cadit in Nid ubi vetus capella fuit et inde sicut Nid venit usque Hiherfeldebec et inde sicut Hiherfeldebec pertingit usque ad divisas de Cravene Hanc donationem per plenarias predictas divisas feci monachis de Fontibus solutam et quietam in puram et perpetuam elemosinam et ita in liberam et propriam possessionem quod nichil ibi michi vel heredibus meis retineam preter cervum et cervam aprum et capriolam et aves que alias capiunt Set et forestarii mei nullam potestatem ibi habebunt nec de re aliqua se intromittent nisi de predictis feris et avibus custodiendis Et ego et heredes mei hec omnia guarentabimus eis in bosco et plano et acquietabimus de omnibus serviciis et consuetudinibus imperpetuum Et sciendum quod pro donatione predicti incrementi monachi de Fontibus dederunt michi de caritate sua centum libras argenti Testes capitulum Sancti Petri Ebor[] Philippus prior Sancte Trinitatis Ebor[] Gualterus de Templo Symon et Hamun et Willelmus de Buum Radulfus de Langetoft vicarii Sancti Petri Paulinus de Ledes Gamel de Dunesford Robertus filius Symonis de Seel Robertus capellanus Rogeri de Molb[] Robertus de Daivilla et Willelmus frater ejus Torphinus filius Roberti filii Copsi Gillebertus de Briddeshala Radulfus Magnus Galterus de Ros Osbertus de Schipwic Willelmus Nobilis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter