utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00410127

Charter
Charter Number: 00410127
Cartulary Title: Charters of the Honour of Mowbray, 1107-1191
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1176
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
Eboracensi archiepiscopo et decano et capitulo Sancti Petri Eboraci et omnibus sancte ecclesie filiis presentibus et futuris Rogerus de Mubrai salutem Sciatis me dedisse et hac mea carta confirmasse Deo et monachis Sancte Marie de Fontibus quicquid continetur infra has divisas scilicet totum Niderdala ex illa parte aque deversus le est de Jwdenebec sursum in longum Nid usque ad Beckermote et inde sursum usque ad moram et sic usque ad Frostildehau et de Frostildehau usque ad Hameldun et inde usque ad Dalhagha et totum Dalhaga deorsum ex utraque parte quantum durat et inde transversus moram deversus Sceldeneusque ad divisas archiepiscopi et inde deversus le west usque ad Jwdenebec et preterea totum Loftushum cum pertinenciis suis Hec omnia dedi in puram et perpetuam elemosinam et in recompensationem illius terre et illius bosci quod dedi eis el suth de Dacra quod perdiderunt Et ego et heredes mei omnia predicta eis guarentabimus imperpetuum et defendemus adversus omnes calumpniatores ita quod ipsi facient de hiis omnibus predictis quicquid voluerint sicut de sua libera et propria et perpetua possessione soluta quieta et libera ab omni servicio et consuetudine et ab omni re que ad terram pertinet Sciendum est etiam quod quandocunque ego Rogerus de Mubray vel heredes mei libere et quiete deliberavimus eis hoc quod perdiderunt el suth de Dacra quod tenuerunt de me hoc quod dedi eis in recompensationem propter hoc quietum ab eis michi vel heredibus meis remanebit Teste Roberto decano et capitulo Eboraci Philippo priore Sancte Trinitatis Roberto de Mubrai Willelmo de Tikehil Roberto Daievilla Hugone Malebisse Radulfo de Belvaco Adam Luvel Philippo de Muntpinzun Roberto de Belscamp Petro clerico Roberto de Trehamt[] Radulfo filio Aldelini Roberto de Cotes Guillelmo le Gramarie Alano Fossard Facta fuit hec carta apud Ebor[acum] in domo Guillelmi de Tikehil xv kalendas Aprilis anno incarnationis Domini mclxxv
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter