utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00410135

Charter
Charter Number: 00410135
Cartulary Title: Charters of the Honour of Mowbray, 1107-1191
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1181 - 1182
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
Eboracensi archiepiscopo et omnibus sancte ecclesie filiis presentibus et futuris Rogerus de Mubray salutem Sciatis me dedisse et hac mea carta confirmasse Deo et monachis ecclesie Sancte Marie de Fontibus mortuum boscum in foresta mea que pertinet ad honorem de Malessart de stante et jacente quicquid folium non portat ubicunque capere voluerint ad carbonem faciendum ad forgias suas de Aldburg et pasturam in eadem foresta xxv vaccis et uno tauro ad grangiam suam de Sutht[] et aliis xx vaccis in communi pastura predicte foreste ad Laverton[] logiam suam et communem pasturam de Aserlach et de Wynkesleya per totum extra bladum et pratum in cujuscunque manus predicte ville devenerint Et quando boves de Sutht[] non fuerint in labore ibunt ad pascendum in predicta foresta diebus et noctibus Et ad utendum hiis pasturis scilicet villarum et predicte foreste habebunt vias ubi eis oportunum fuerit Concessi etiam predicte ecclesie et hujus carte testimonio donavi quod nec ego nec heredes mei unquam recolligemus aliquem hominem de relligione in terra vel bosco vel pastura que pertinent ad honorem de Malessart exceptis monachis de Fontibus plus vel aliter quam recolligebantur eo anno quo hanc donationem predicte ecclesie feci hoc est anno incarnationis Domini mclxxx primo Et ego et heredes mei omnia predicta eidem ecclesie guarentabimus imperpetuum et acquietabimus et defendemus ab omni servicio et consuetudine et ab omni re que ad terram pertinet sicut puram et perpetuam elemosinam meam Hiis testibus Henrico de Aubeni Philippo de Muntpinzun Guarino filio Symonis Herberto filio Ricardi Roberto de Belscamp Roberto Tancart Roberto Beler Hugone filio Guillelmi de Leleia Ricardo de Belscamp Radulfo et Roberto clericis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter