utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00420012

Charter
Charter Number: 00420012
Cartulary Title: The Early Records of Medieval Coventry
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Protection
Date: 1183 - 1184
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Gerardus divina permissione Covent[] episcopus universis sancte matris ecclesie filiis ad quos presentes littere pervenerint salutem in eo qui salus est omnium Licet ex officio cure pastoralis nobis injuncto teneamur religiosas personas et loca divini obsequii usibus deputata paterna affectione fovere et a malignancium improbitate tueri propensiori tamen karitate et diligentiori sollicitudine inducimus providere ut monasterium Covent[] et monachi ibidem deo famulantes perpetua pace gaudeant et stabilitate Inde est quod ad omnium notitiam volumus pervenire nos idem monasterium et ordinem monasticum cum omnibus ad illud spectantibus sub protectione dei et nostra suscepisse et eidem monasterio ac monachis in eo divino mancipatis servicio quecumque inpresentiarum juste possident aut inposterum justis modis poterunt deo adjuvante adipisci presenti scripto confirmasse Ex quibus quedam propriis duximus exprimenda vocabulis Primo ipsum locum in quo ecclesia Cove[n]t[] sita est cum omnibus suis pertinenciis et cum capellis ad eandem ecclesiam spectantibus videlicet cum capella sancte Trinitatis et capella sancte Crucis infra cimiterium sitis et capella sancti Nicholai et capella sancti Johannis cum hospitali et capella de Wilenhala et capella de Cornleia ad jus prescripti monasterii pertinentibus Et insuper capellam sancti Michaelis in feudo Comitis Cest[] sitam quam Rannulfus Comes ad jus Covent[] ecclesie pertinere recognovit et carta sua confirmavit et cum omni jure parrochiali in decimis et oblacionibus et omnibus aliis beneficiis et pertinentibus capellis videlicet capellis de Anesti Sulft[] Wicha Witeleia Pinel[] Stoch[] Bilneia Stiveschale Ecclesal[] Folchesal[] Kareslea Watburlea Spanne Bissel et capella sancte Marie in cimiterio Cov[] ecclesie site prescripto monasterio libere et quiete reddidit possidendam sicut et carta prefati comitis et carta concessionis ac confirmacionis pie memorie ricardi[] Cov[] episcopi super hoc confecte testantur quas et vidimus et coram nobis legi fecimus et propriis manibus contrectavimus Item capellam de Allespad[] cum omnibus pertinenciis suis quam pretaxati monachi Cov[] sicut tam prefati Ivonis quam memorati episcopi carte testantur rationabiliter adepti sunt libere et pacifice tenendam Item ecclesiam de Rutuna cum capella de Bubbenul Ad hec lucum quendam super Dunnesmora qui dicitur Stude cum suis adjacenciis et ecclesia ibidem constructa ex dono et confirmatione Rogeri Heirun Sed et nemus de Pacwoda cum ecclesia illic constructa Volumus igitur et ea qua fungimur auctoritate precipimus ut monasterium Cov[] et fratres ejusdem loci prelibatas possessiones libere integre et pacifice possideant inperpetuum sicut eis rationabiliter collate et confirmate esse noscuntur Volumus etiam ut elemosinaria prefati monasterii omnes decimas de dominiis maneriorum ejusdem monasterii plene et integre cum decima de Hedcota ad refectionem pauperum percipiat sicut hactenus percipere consuevit Liceat etiam priori et conventui commonito prius archidiacono Covent[] in capella sancte Trinitatis presbiterum idoneum ponere qui ibidem divina ministret Preterea inhibemus ne in cimiteriis de Anesti Sulft[] Wica Alleslea que tempore hostilitatis ad refugium pauperum rogatu rannulfi comitis Cest[] et Turstani Banastre et concessione rogeri Cov[] episcopi et permissione Cov[] capituli facta et dedicata noscuntur fuisse aliquod corpus sepeliatur sed omnia corpora cum consuetis beneficiis ad matrem ecclesiam Coventr[] deferantur sicut carte memorati episcopi Rogeri et predictorum comitis Cest[] et Thurstani Banastre testantur Volumus etiam ut hii qui in episcopatu Cov[] decesserint et apud Cov[] sepulturam elegerint absque omni contradictione ibidem sepeliantur et divise si quas fecerint monasterio libere relinquantur salvo jure parrochiali quod ecclesiis a quibus migrant debetur Ut autem alciori pace et pleniori gaudeant tranquillitate hanc nostre protectionis et confirmacionis paginam sigilli nostri appositione duximus roborandam statuentes et sub interminatione anatematis prohibentes ne quis eandem paginam contra rationem infringere vel eidem temere contraire presumat Testes hii Magister Adam Magister Rogerus Magister Gaufridus de Lent[] Albinus canonicus de derbi Rodbertus Monachus de Cant[] Magister Thomas Radulfus Senescaldus Adam Pincerna Robertus Ivo Rogerus Clientes domini episcopi Rogerus Camerarius et alii
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter