utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00420023

Charter
Charter Number: 00420023
Cartulary Title: The Early Records of Medieval Coventry
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1253
Date Type: Internal, A.D., Feast, Regnal

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Rogerus de Monte Alto Senescallus Cestr[] dedi concessi et hac presenti carta mea confirmavi in liberam puram et perpetuam elemosinam Deo et ecclesie beate Marie de Coventr[] Willelmo priori et ejusdem loci conventui ac eorundem successoribus ibidem servientibus situm de Spanna in Coventr[] cum capella cum terris cum redditibus cum possessionibus et cum omnibus aliis suis pertinentibus habendum et tenendum predictis priori et conventui de Coventr[] et eorundem successoribus libere quiete et honorifice et pacifice cum omnibus suis libertatibus et liberis consuetudinibus sicut aliqua elemosina liberius aut quietius dari poterit vel teneri non obstante retentione facta mihi et heredibus meis de advocatione predicte Spanne cum suis pertinenciis per cirographum in curia domini regis factum inter me et Ceciliam uxorem meam ex parte una et predictos priorem et conventum ex altera Et ego predictus Rogerus et heredes mei predictis priori et monachis et eorundem successoribus predictis situm de Spanna [et] capellam cum omnibus pertinentiis suis predictis contra omnes homines et feminas warantizabimus inperpetuum ita tamen quod si aliquod servicium debeatur domino regi vel alicui alii vel eciam aliquis redditus de predictis situ Spanne capella terris redditibus possessionibus vel eorum pertinentibus predicti prior et conventus et eorum successores versus quoscumque satisfacient In hujus rei testimonium presenti scripto impressionem sigilli mei apposui Hiis testibus domino Fulcone de Orreby domino Willelmo de Burmyngham domino Johanne de Bukechum[] domino Roberto de Hondesacr[] militibus domino Ricardo decano de Poywyk Ricardo Fuckeram Willelmo Clement clerico et aliis Acta apud Stafford die Veneris proximo post festum sancti Barnabe Apostolis anno domini millesimo ccm liij et anno regni regis Henrici filii regis Johannis xxxvii
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter