utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00420026

Charter
Charter Number: 00420026
Cartulary Title: The Early Records of Medieval Coventry
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1289
Date Type: Internal, A.D., Feast

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Rogerus de Monte Alto Senescallus Cestr[] concessi remisi relaxavi et penitus quietum clamavi pro me et heredibus meis fratri Thome priori de Coventr[] et ejusdem loci conventui et ecclesie sue de Coventr[] xls annui redditus de quodam redditu in quo iidem priori et conventus mihi et antecessoribus meis tenebantur pro quibusdam terris et tenementis in villa de Coventr[] et extra sicut finalis concordia facta inter Rogerum de Monte Alto avum meum et Ceciliam uxorem ejus ex una parte et fratrem Willelmum quondam priorem ex altera testatur habendos et tenendos predicto priori et successoribus ejus et ecclesie sue predicte libere quiete bene et in pace in liberam puram et perpetuam elemosinam Ita quod nec ego nec heredes mei nec aliquis nomine nostro in predictis xl s aliquid juris vel clamii exigere poterimus seu clamare set inperpetuum simus exclusi In cujus rei testimonium presenti scripto sigillum meum apposui Hiis testibus dominis Johanne de Hastinges Johanne Paniel Willemo de Beyvile militibus Petro Breton[] Alexandro le Vineter Roberto de Stoke Willemo de Capeles Henrico Pistore Roberto de Chilton[] Thoma le Moubrey Petro Barun Anketello de Coleshul et aliis Dat[] apud Coventr[] die Dominica proxima festum sancti Bartholomei apostoli anno domini mcc octogesimo nono
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter