utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00420429

Charter
Charter Number: 00420429
Cartulary Title: The Early Records of Medieval Coventry
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Agreement
Date: 1256
Date Type: Internal, A.D., Feast

map View Map
Charter:
Anno ab incarnatione domini millesimo ducentesimo quinquagesimo sexto in crastino Palmarum conventum est inter Philippum de Winchecumb[] ex parte una et Johannem le Flecher ex parte altera ita videlicet quod predictus Philippus retraxit breve domini regis super predictum Johannem perquisitum pro quadam communi pastura in campis de Sponna sub tali scilicet forma quod predictus Johannes vel heredes vel assignati sui in communi pastura pretacta ulterius non arabunt nec etiam seminabunt sed secundum metas et divisas ibidem factas illa communis pastura predicta jacebit et permanebit intacta Si tamen a casu contingat vel etiam voluntarie quod predictus Johannes vel heredes vel assignati sui ulterius in predicta pastura arent vel seminent vel etiam divisas sive metas aliquas ibidem positas removeant predicto Philippo vel ejus heredibus vel assignatis emendam facient per visum bonorum et legalium virorum ex consensu partium eligendorum sub pena dimidie marce nomine peccunie solvende si virorum electorum visui vel etiam si viros aliquos honestos pro parte sua eligere aliquo modo contradicere presumant Et ad omnia predicta fideliter observanda renunciavit predictus Johannes pro se et heredibus vel assignatis suis omni exceptioni cavillationi et defensioni et omni juris remedio tam canonici quam civili et specialiter regie prohibitioni Subjecit se etiam predictus Johannes pro se et heredibus vel assignatis jurisdictioni officialis domini archidiaconi Coventr[] sive precentoris ejusdem loci quicumque fuerit pro tempore quod ipsos sine cause congnitione de die in diem per sentenciam excommunicationis vel aliam penam quam pars dicti Philippi duxerit eligendam possit ad observacionem convencionis conpellere una cum dampnis et expensis si pars dicti Philippi aliquas fecerit ratione convencionis non observate Ex alia parte predictus Johannes retraxit breve domini regis super dictum Philippum perquisitum pro quodam mesuagio versus Sponnam sub tali forma quod omnes discordie et etiam convenciones inter predictos Philippum et Johannem prehabite a dictis die et anno in posterum relaxentur et compescantur Si tamen contingat quod absit quod alique rixe sive etiam contenciones in dictis vel factis vel etiam in terris tenementis vel edificiis inter predictos Philippum et Johannem et eorum heredes vel assignatos dehinc evenerint quicumque eorum erga alium deliquerit et per juramentum fidelium probari possit per visum domini vicarii sancti Michaelis et capellani de Sponna quicumque fuerint pro tempore alii emendabit sub pena dimidie marce qui dictorum vicarii et capellani arbitrio consentire voluerit Et ad hoc omnia fideliter observanda uterque predictorum Philippi et Johannis fide media se obligavit et etiam huic presenti scripto in modum cyrographi confecto alternatim sigillum suum apposuit Hiis testibus Anketino de Wikewane Symone Medico Henrico Burgeys Ada de la Grene Ricardo Nigro Alexandro de Crulefeld Ernardo de Aula Thoma de Horewell Hugone clerico istius cyrographi compositore et aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter