utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00420700

Charter
Charter Number: 00420700
Cartulary Title: The Early Records of Medieval Coventry
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1301
Date Type: Internal, Feast, Regnal

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Johannes de Chiltone de Coventr[] concessi et per presens scriptum confirmavi pro me et heredibus meis Roberto Fraunceys de Coventr[] et Nichole uxori ejus et heredibus seu assignatis eorum quod tenementum meum jacens juxta tenementum predictorum Roberti et Nichole ex parte boreali quod tenent in villa Coventr[] de dono Margerie relicte Walteri de Bannebur[] et extendens se de tenemento eorum predicto versus le Westorchard recipiet et receptabit totam aquam stillantem et cadentem et de cetero stillaturam et casuram inperpetuum de gutteris tectis et domiciliis omnium edificatorum predictorum Roberti et Nichole usque ad tenementum meum predictum quoquo modo attingentium absque omni contradictione vel calumpnia mei vel heredum meorum inperpetuum Preterea ego predictus Johannes et heredes mei inveniemus et inperpetuum sustentabimus liberam ac sufficientem aquam stillantem et aquam cadenciam[] super solum meum tenementi mei predicti gutteris tectis et domiciliis omnium predictorum edificatorum et eas predictis Roberto et Nichole et eorum heredibus seu assignatis eorum contra omnes mortales warantizabimus inperpetuum In cujus rei testimonium presenti scripto sigillum meum apposui Hiis testibus Roberto filio Henrici Pistoris Johanne Loeuwyn tunc coronatore Coventr[] Alexandro de Stonlee Magistro Roberto Coquo Rogero de Pakwode Roberto de Rothewell Johanne ad Crucem et aliis Coventr[] die Mercurii proxima post festum sancti Barnabe apostoli anno regni regis Edwardi filii regis Henrici vicesimo nono
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter