utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00420708

Charter
Charter Number: 00420708
Cartulary Title: The Early Records of Medieval Coventry
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1235
Date Type: Internal, A.D., Feast

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Magister Johannes de Allespath[] anno domini millesimo ducentesimo tricesimo quinto in advincula beati Petri apud Covintr[] mentis et noti compos in ligia potestate pro salute mea et antecessorum meorum dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmavi Thome de Haitel[] servienti meo totam terram illam cum pertinentiis juxta quadrivium que jacet inter feudum comitis et inter terram quam Rogerus de Allespath[] quondam tenuit in longitudine et latitudine sicut terra proportat et carta domini Ricardi de Aula exinde confecta designat si contingat me in partibus cismarinis vel ultra mare antequam ad Coventr[] de Roma revertar debitum universe carnis exsolvere habendam et tenendam sibi et heredibus suis et cui illam assignare voluerit libere quiete et honorifice reddendo inde annuatim dicto Ricardo et heredibus suis viginti sex denarios pro omni servicio exactione consuetudine et demanda ad quatuor terminos anni secundum usum Covintr[] ita tamen quod si voluntas divina permittat me ad Covintr[] reverti liceat mihi sine contradictione et impedimento quorumcumque in jus et possessionem predicte terre ingredi Et ipse Thomas et heredes sui mihi decedcnti vel vitam mutanti in plenum jus succedant sive revertar sive non Et ego Johannes predictam terram cum pertinentiis donacionem et concessionem dicto Thome et heredibus suis et cui eandem assignaverit contra omnes homines et feminas et heredes mei similiter warantizabimus In cujus rei firmitatem et memoriam perpetuam hanc cartam propria manu scripsi et sigillo proprio licet proprii nominis circumscriptio in eo non ponatur communivi Hiis testibus Ricardo de Aula Magistro Ricardo filio Gerardi Anketillo de Wikewane Asketillo Pistore Roberto de paris[] Thoma de Wilenhal[] Ricardo de Blukevill[] Willelmo But[] Anketillo filio Roberto et aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter