utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00420765

Charter
Charter Number: 00420765
Cartulary Title: The Early Records of Medieval Coventry
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1303
Date Type: Internal, Feast, Regnal

map View Map
Charter:
[] Et si contingat dictum Robertum vel Johannam uxorem ejus vel heredes ipsius Roberti de predicta firma ad aliquem diem deficisse tunc attornatus predictorum Willelmi et Sibille litteras acquietancie deferens apud Stoke sumptibus dicti Roberti et Johanne et heredum ipsius Roberti morabunt quousque eidem plenarie de firma fuerit satisfactum Et predictus Robertus de Stoke concessit pro se et heredibus suis quod si predictus Willelmus et Sibilla predictam convencionem teneant infra tempus prenominatum quod quoddam scriptum obligatorium decem librarum quod idem Robertus penes se habeat per predictum Willelmum et Sibillam eidem Willelmo et Sibille sine difficultate aliqua liberetur Concessit et predictus Robertus quod si aliquod tenementum de eisdem tenementis per eschaetam felonie toto tempore dicte Sibille dicto Roberto eveniat quod proficuum inde perveniens eidem Willelmo et Sibille tota vita ipsius Sibille moratur []
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter