utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00420768

Charter
Charter Number: 00420768
Cartulary Title: The Early Records of Medieval Coventry
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Inquest
Date: 1280
Date Type: Internal, Feast, Regnal

map View Map
Charter:
Inquisitio facta die Mercurii proxima ante festum purificationis beate Marie anno regni regis Edwardi filii Regis Henrici octavo coram dominis Henrico de Notyngham Henrico de Sheldon militibus et Johanne de Arundel clerico inquisitoribus ipsius Regis Edwardi per xii juratos subscriptos videlicet Walterum Bacoun Thomam de Moubray Johannem Tole Thomam de Fackynham Johannem de Filongleye Willelmum Ottyng[] Rogerum le Peschur Ricardum le Fermaylur[] Ricardum de Weston Ricardum le Bourseir[] Ricardum de Esseby Robertum le Mouner[] et Adam atte Grene [] Qui dicunt per sacramentum suum quod in villa de Coventr[] est quidam prioratus nigrorum monachorum in quo est quedam ecclesia cathedralis Et quod Prior et conventus habent electionem episcopi una cum capitulo Lich[] et idem Prior et conventus habent semper primam vocem electionis Feoda ii militum Dicunt etiam quod idem Prior est dominus ville de Coventr[] cujus medietatem cum tota baronia tenet de Rege in capite per servicium feodi duorum militum in exercitu Et habet ibidem mercatum per diem Veneris et ea que ad mercatum pertinent Habet etiam ibidem unam feriam semel in anno durantem per viii dies Et habet warennam in dominicis suis Et habet coronatorem in eadem villa Dicunt etiam quod tenet ipsam medietatem ville predicte adeo libere a tempore Sancti Edwardi Regis et Confessoris sicut Leofricus Comes eam tenuit liberius de eodem Sancto Edwardo Dicunt etiam quod idem Prior et homines sui quieti sunt de murdris et habet furcas collis trigium tribichettum assisam panis et cervisie Et habet feodali tatem burgensium suorum et duos adventus per annum ad curiam suam Dicunt etiam quod de ista medietate ville predicte et de libertatibus predictis idem Prior habet cartas Regis Henrici [patris] Regis Edwardi qui nunc est et quorumdam aliorum regum Anglie predecessorum suorum Pars comitis Dicunt etiam quod idem Prior tenet aliam medietatem ville predicte que dicitur pars Comitis cum forinseco bosco in quo tota villa[ta] clamat habere communam pasture ad omnimoda averia sua cum aliis communibus pasture in boscis Abbatis de Stanle de heredibus Rogeri de Monte Alto per servicium c librarum et x marcarum per annum secundum quod in finali concordia inter dictum Rogerum et Ceciliam uxorem ejus et dictos Priorem et conventum plenius continetur Et iidem heredes tenent eam de domino Rege quo servicio ignorant quia est de scuto Cestr[] Idem Prior [habet] in eadem parte ville predicte semel in anno unam feriam durantem per vi dies circa festum Sancte Trinitatis Et ipsam feriam habet adeo liberam sicut dicti heredes aut eorum antecessores a tempore quo non exstat memoria eam tenuerunt Idem Prior habet in eadem parte furcas collis trigium tribu caetum assisam panis et cervisie et omnia alia que ad libertatem pertinent Habet etiam feodalitatem in eadem parte omnium burgensium suorum et duos adventus ad curiam per annum Idem Prior habet alias liberas curias in tota villata per rationabiles summonitiones faciendum videlicet per viii dies Et de istis curiis habent burgenses ejusdem ville curias suas liberorum tenentium suorum Idem Prior habet totam villam liberam ab omni tolneto excepto tolneto equorum de quo burgenses ejusdem ville omnino sunt quieti Et etiam iidem burgenses habent tolnetum equorum de tenentibus suis in burgagiis suis residentibus Idem Prior habent in eadem villa tria molendina cum stagnis eorundem et cum duobus vivariis in dominico Harnale Idem Prior habet in Arnale juxta Coventr[] in dominico nomine burgagii i carucatam terre cum grangia domibus et aliis pertinentiis suis Dicunt etiam quod quidam Comes Cestr[] Hugo Scathelok nomine habuit quemdam de familia sua Willelmum de Anneye nomine militem leprosum cujus occasione et pro salute anime ipsius Comitis et antecessorum quorum dedit in puram et perpetuam elemosinam ad sustentacionem leprosorum villate Coventr[] capellam de Sponna cum situ ejusdem et cum medietate unius carucate terre cum pertinentiis Alii etiam de villa et de patria de quorum nominibus ignoratur dederunt ad sustentacionem dictorum leprosorum terras et redditus sub certa forma quam formam nesciunt et per cartas quarum formas ignorant In predictis autem situ et loco Sponne solebat antiquitus esse quidam capellanus ad minus celebrans diatim pro vivis et defunctis [] Et solebant ibi esse fratres et sorores una cum leprosis pro omnibus suis benefactoribus deum orantes et deprecantes Et ipsi fratres et sorores habebant omnes terras liberas et quietas ab omni consuetudine Et habebant pannagium et tolnetum et curias suas de liberis tenentibus suis Hanc autem capellam et terras et redditus cum pertinentiis suis appropriant sibi dicti Prior et conventus Coventr[] per cartam Rogeri de Monte Alto et dicunt quod capellam terras et redditus cum pertinentiis tenet quidam capellanus Johannes nomine de dictis Priore et conventu pro ii marcis per annum ad firmam Dicunt etiam quod in villa predicta est quedam domus fratrum minorum qui tenent ecclesiam suam cum loco suo ex concessione Ranulphi quondam Comitis Cestr[] et tenent ad voluntatem heredum ipsius Comitis Dicunt etiam quod heredes Rogeri de Monte Alto tenent in eadem villa unum mansum quod dicitur Cheilesmor[] cum parco et unum molendinum aquaticum cum i vivario et uno stagno incluso in dominico de domino Rege quo servicio ignoratur Dicunt etiam quod dicti heredes habent in eadem villa xx liberos tenentes de quibus Nicholaus Jory tenet i curtilagium de eisdem heredibus pro iiii d[enarios] Heredes Petri Martyn tenent i messuagium de Priore de Coventr[] pro x d[enarios] Johannes le Vynter[] tenet i messuagium ibidem de Johanne Hastyng[] pro ii s[olidos] per annum Ricardus le Brocher[] tenet i messuagium ibidem de predicto Priore pro vi d[enarios] per annum Walterus le Tixtor tenet i messuagium ibidem de predicto Priore pro iii s[olidos] per annum Rogerus Haberdas tenet i messuagium de heredibus Rogeri de Monte Alto pro ii s[olidos] per annum Margeria Pake tenet i furnum de eisdem heredibus pro iiii s[olidos] viii d[enarios] per annum Willelmus Lalle tenet i curtilagium de eisdem heredibus pro iiii d[enarios] per annum Henricus le Bourser[] tenet i messuagium de eisdem heredibus pro vi d[enarios] per annum Ricardus le Gardener[] tenet i messuagium de eisdem heredibus pro xviii d[enarios] per annum Willelmus le Hose tenet i messuagium de eisdem heredibus pro xii d[enarios] per annum
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter