utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00430066

Charter
Charter Number: 00430066
Cartulary Title: Cartulary of Shrewsbury Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement, Settlement
Date: 1248 - 1249
Date Type: Internal, A.D., Feast

map View Map
Charter:
Omnibus Christi fidelibus presens scriptum visuris vel audituris frater Adam Abbas salopesberie et eiusdem loci conventus salutem in domino sempiternam universitati vestre notum facimus quod cum coram presentore lincolniensi auctoritate apostolica super quibusdam decimis in parochia de Welinton[] provenientibus inter Rogerum de corthon[] canonicum lich[] ex parte una et nos ex altera questio verteretur tandem coram venerabili in Christo patre domino Rogero conventrensi et lichefeldensis episcopo loci diocesis lis conquievit in hunc modum videlicet quod frater thomas de salopesberia conmonachus noster quem procuratorem nostrum ad conponendum et transigendum in dicta causa coram dicto domino episcopo constituimus nomine nostro dictis die et loco sponte confitebatur se velle restituere et etiam de facto nomine nostro dicto Rogero de corthton[] canonico lich[] nomine prebende sue de Welintone restituit medietatem decimarum de tresdecim bovatis terre arabilis de vilenagio nostro de eston[] et omnes decimas feni ad predictam terram pertinentes que de iure communi ad prebendam pertinent antedictam Concessit etiam dictus frater thomas nominie procuratorio prefato Rogero nomine dicte prebende medietatem decimarum provenientum de novalibus precisis post tempus ordinationis fratre a bone memorie alexandro quondam conventrensi et lichefeldensi episcopo de dicta prebenda et etiam de novalibus de cetero presidendis infra limites parochie de Welinton[] salvis nobis decimis feni in parochia predicta in quarum possescione domus nostra extitit videlicet omnibus decimis de dominico de eston[] et duabus partibus omnium decimarum de decimis de hadleg[] de Welinton[] de erdl[] neston[] et de Walecote Item idem frater thomas auctoritate predicti mandati procuratorii dicto rogero concessit omnes alias decimas feni in quarum possescione domus nostra non extitit in omnibus aliis et per omnia ordinatione rata manente memorata Et quoniam parvo incommodo expedit in strepitu causarum servos dei quietos existere ad plenam pacem et in concussam inter Abbatiam de Salopesberia et dictam R canonicum lich[] habend salvo iure successorum eiusdem R in eadem prebenda salvoque iure nostro in omnibus et per omnia prenominatus frater thomas nomine nostro eidem R dimidiam marcam argenti anum infra octabas nativitatis sancti iohannis baptistae apud ecclesiam de Welinton[] fideliter solvendam toto tempore dicti Rogeri sub pena dimidia marca eidem Rogero quosciens commissa fuerit munerande pro bono pacis concessit Nos vero factum antedicti fratris thome procuratoris nostri in hac parte ratum et gratum habentes fideliter promittimus nos illud idem in omnibus et per omnia in forma promissa fore servaturos Et in super bona fide promittimus quod illum impedimentum prestabimus vel a quoquam prestari procurabimus quo minus R idem dictas decimas in forma predicta integre et pacifice percipere possit Dominus vero Rogerus omnibus impetratis et impetrandis cuiuscumque fori et omni iuri sibi in hac parte competenti de dictis decimis petendis a dictis abbate et conventus possessis penitus renuntiavit et fideliter promisit quod numquam dictos Abbatem et conventum super eisdem decimis vexabit aut inquietari procurabit ut autem omnia predicta et singula stabilia sint et inconcussa dictus Rogerus et predicti Abbas et conventus sigilla sua huic scripto in modum cyrographi confecto in testimonium promissorum alternatim apposerunt Datum apud Wombrug[] in crastino cathedre sancti petri apostoli Anno gratie mccxlviii Hiis testibus R archideacono cestrensi Henrico de Wysawe officio domini episcopi Thoma Willelmo Radulfo I de sperham clericis eiusdem
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter