utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00450001

Charter
Charter Number: 00450001
Cartulary Title: Cartulary of Burscough Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1189 - 1191
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Notum sit omnibus sancte matris ecclesie filiis tam presentibus quam futuris quod ego Robertus filius Henrici concessu heredis mei dedi et concessi et hac presenti carta mea confimavi Deo et ecclesie beati Nicholai de Burscogh et canonicis ibidem Deo regulariter servientibus in puram et perpetuam elemosinam terram illam que est in capite de Burscogh per divisum terre Stephani Calvi usque Egacras inter magnam viam de Wirplesmos et rivulum de Egacras usque ad divisum inter Ormeschirche et Brakenesthweit et sic usque ad Scarth et de Scarth usque ad Westheft usque in rivulum de Scakeroedalehefd et sic per rivulum usque ad vadum qui vadit de Altona usque ad Urltonam et de vado illo intransversum usque ad divisum inter Gaufridum Travers et Stephanum Calvum et totum nemus de Grittebi cum exsartis circumiacentibus scilicet terram Roberti Carpentarii cum Brakenestweit et terram Ricardi iunioris filii Roberti et Anabille sponse sue cum terra Mathei filii Baldewini Dedi eciam eis totam villam de Mertona cum omnibus suis pertinenciis in bosco in plano in pratis in pascuis cum Tharlescogh et omnibus aliis asiamentis et concessi eis ut habeant curiam suam plenarie cum omnibus libertatibus quas ego ipse habeo et dedi eis ecclesiam de Ormeschirche cum omnibus pertinenciis suis et ecclesiam de Hutona cum omnibus pertinenciis suis et ecclesiam de Flixtona cum omnibus pertinenciis suis Concessi eciam ad necessaria predictorum canonicorum molendinum de Lathum et omnia molendina de meo dominico tam ea que facienda sunt quam ea que iam facta sunt Communitatem quoque exituum pascuorum et pessum omnium nemorum meorum canonici et hominibus eorum concedo Dedi eciam eis locum Sancti Leonardi de Cnusleu cum pertinenciis suis et materiem lignorum omnium nemorum meorum canonicis et hominibus eorum preter Burgechou concedo Totam istam predictam elemosinam ab omnibus consuetudinibus placitis et querelis et inquietudinibus ita solutam et quietam et liberam esse concedo sicut ulla elemosina liberior et solucior dari debet vel potest Hanc itaque elemosinam ego et heredes mei defendemus de forinseco servicio apud dominos nostros Hanc vero elemosinam feci pro anima Henrici regis senioris et regine et pro anima Henrici regis iunioris et pro anima Iohannis comitis de Mortune et pro anima mea et uxoris mee et pro animabus patris mei et matris mee et omnium antecessorum et successorum meorum Quicumque vero hanc elemosinam adauxerit vel manu tenuerit per participacionem illius ecclesie beneficiorum consequatur regna celorum qui vero in aliquo violaverit vel infringere temptaverit cum diabolo et angelis eius eternis subiaceat penis nisi ad emendacionem et satisfacionem venerit Hiis testibus Roberto archidiachono Cestrie Henrico priore de Norton Petro capellano de Bury Willelmo capellano de Sancto Leonardo Patricio de Prestecote Ricardo filio Henrici Ricardo Walensi Henrico Travers Roberto filio Ricardi et Ricardo fratre eius Henrico de Radeclive Gilberto filio Walthes et multis aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter