utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00450010

Charter
Charter Number: 00450010
Cartulary Title: Cartulary of Burscough Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1224 - 1256
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Robertus de Wllemor filius Radulfi de Wllemor dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmavi Deo et ecclesie sancti Nicholai de Burgchestude et priori et canonicis ibidem Deo famulantibus in liberam puram et perpetuam elemosinam quamdam partem terre mee de Lathum infra has divisas incipiendo ad cloum quod est proximum Parvum Wllemor in parte versus Leikeptheit et sic sursum sequendo cloum usque ad crucem factam in quercu et sic de cruce ultra Parvum Wllemor in parte superiori et sic per medium nemus usque Magnum Wllemor et sic descendendo deorsum per horam nemoris usque ad fossam et sequendo fossam usque ad parvum cloum et sic sequendo cloum usque ad aliam fossam attingentem in Tavelede et sic sursum sequendo Tavelede usque ad primum prenominatum cloum quod est proximum Parvum Wllemor in parte versus Leikespeith Hanc igitur elemosinam liberam puram et perpetuam feci pro salute anime mee et patris mei et matris mee et antecessomm et successorum meorum ita quod nec ego nec heredes mei aliquid de prefata terra exigere possimus preter predicte domus oraciones et ego et heredes mei terram memoratam cum omnibus pertinenciis suis prefatis priori et canonicis warantizabimus contra omnes homines et feminas imperpetuum Ut igitur hec mea donacio rata sit et stabilis presentem cartam sigillo meo roboravi Testibus domino Iohanne de Mara A Banastre W Banastre Simone de Halishale Willelmo de Waleton Henrico de Lithilland Iohanne filio Roberti de Palmetrehurst Simone presbitero et multis aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter