utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00450011

Charter
Charter Number: 00450011
Cartulary Title: Cartulary of Burscough Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1242 - 1292
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus presens scriptum visuris vel audituris Ricardus de Wlmore filius Roberti de Wlmore salutem in Domino sempiternam Noverit universitas vestra me concessisse reddidisse remisisse et omnino quietum clamasse de me et heredibus mei Deo et ecclesie beati Nicholai de Burchu et dominis meis priori et canonicis ibidem Deo servientibus totum ius et clamium quod habui vel habere potui in homagiis et serviciis Alexandri de Lathum et heredum suorum cum sex denariis annui redditus quos michi predictus Alexander solvere solebat ad festum sancti Nicholai in hyeme occasione terre et tenementi quod dictus Alexander de me tenuit in villa de Lathum scilicet in Parva Wlmore quod quidem tenementum de predictis priore et canonicis prius tenui tenendum et habendum predictis priori et canonicis et successoribus suis in liberam puram et perpetuam elemosinam sicut aliqua elemosina liberius quietius et plenius dari potest vel teneri cum releviis wardis eschaetis et omnibus aliis rebus commoditatibus et libertatibus que michi seu heredibus mei de dicto Alexandro et heredibus suis terris et tenementis seu aliquo sui tenente aliquo modo accidere vel evenire poterunt imperpetuum ita videlicet quod nec ego Ricardus seu heredes mei vel aliquis alius per nos aliquod ius vel clamium in predictis homagiis serviciis redditibus terris tenementis cum eorum pertinenciis exigere vel extorquere poterimus imperpetuum et ego Ricardus et heredes mei predicta homagia et servicia cum ceteris omnibus prenominati in forma prescripta predictis priori et canonicis et eorum successoribus contra omnes mortales warantizabimus acquietabimus et defendemus imperpetuum et ut hec mea concessio et quietaclamacio perpetue firmitatis robur optineat presenti scripto sigilli mei impressionem apposui Hiis testibus Iohanne Walens Gilberto de Halsale Ricardo Walens Madoco de Acton Ada de Bikyrstat et aliis multis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter