utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00450014

Charter 00450014
Charter Number: 00450014
Cartulary Title: Cartulary of Burscough Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1235
Date Type: Internal, Feast, Regnal

map View Map
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Lancastriam in crastino octabarum sancti Iohannis ante portam latinam anno regni regi Henrici filii regis Iohannis decimo nono coram Rogero Berthram Roberto de Ros Willelmo de Eboraco et Ricardo de Levinton iusticiariis itinerantibus et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Willelmum filium Roberti petentem et Benedictum priorem de Burscogh tenentem de quadraginta acris terre cum pertinenciis in Lathum unde placitum fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predictus Willelmus remisit et quietumclamavit de se et heredibus suis eidem priori et successoribus suis et ecclesie sue de Burscou totum ius et clameum quod habuit in tota predicta terra cum pertinenciis imperpetuum et pro hac remissione quietaclamacione fine et concordia idem prior concessit predicto Willelmo totam terram illam cum pertinenciis quam Everardus de Marton quondam tenuit de predicto priore in Marton habendam et tenendam eidem Willelmo de predicto priore et successoribus suis et ecclesia sua de Burcou tota vita ipsius Willelmi reddendo inde per anum duos solidos et sex denarios sterlingorum ad nativitatem beate Marie pro omni servicio et exaccione et post mortem ipsius Willelmi tota terre illa cum pertinentiis revertetur ad predictum priorem et successoribus suis et ad ecclesiam suam de Berscou libere et heredibus ipsius Willelmi imperpetuum
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter