utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00450020

Charter
Charter Number: 00450020
Cartulary Title: Cartulary of Burscough Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1200 - 1225
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Notum sit omnibus presens cirograffum inspecturis quod cum controversia nuper mota esset inter Henricum Traven ex una parte et Benedictum priorem et canonicos de Burscou ex alia eo quod predictus Henricus vendicaret sibi pessonam ad porcos suos per cartas suas in Tarlescough et Gritteby haiis predicti prioris et dictus prior et canonici sui econtrario contradicerent et negarent tandem in hunc modum inter eos amicabiliter est compositum videlicet quod predictus Henricus pro se et heredibus suis totum ius suum de pessona quod habui vel habere potuit et quod in dictis nemoribus clamavit predictis priori et canonicis imperpetuum quietum clamavit et omne clameum et omnes querelas predictarum silvarum videlicet de pessona quas habuit vel habere potuit ex corde penitus remisit imperpetuum et predictus prior et canonici predicto Henrico pro bono pacis [concesserunt] ut ipse possit et debeat molere omni anno quam diu vixerit decem cribras avene et ordii sine multura de proprio blado suo ad molendinum predicti prioris et canonicorum et si hanc unam cribram bladi yemalis illam tamen molet annuatim sine multura in numero decem cribrarum predictarum Et sciendum eat quod ipse debet molere secundum quod venexit prius qui prius venerit prout consuetudo est molendini salvo quidem [quod] bladum canonicorum et proprium semper debeat prius moli et debeat parare avenam suam et molere sicut alii vicini faciunt Preterea sciendum est quod predictus Henricus dedit priori et canonicis ad asiamentum molendini sui quemdam holmum ex orientali parte molendini super ductam versus austrum et hec omnia sine fraude tenenda predictus Henricus iuravit et prior fideliter promisit et ad maiorem securitatem predictus prior et canonici ex una parte et predictus Henricus Travers ex altera hoc cirographum sigillis suis hinc inde appositis roboraverunt Hiis testibus []
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter