utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00450026

Charter
Charter Number: 00450026
Cartulary Title: Cartulary of Burscough Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1200 - 1300
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Henricus filius Swani concessi et dedi et hac presenti carta mea confirmavi priori et canonicis sancti Nicholai de Burscogh tres largas et bonas acta terre mee infra has divisas et quatuor cruces incipiendo ad fossam unam usque ad aliam que fit iuxta locum ubi Smithe quercus stare solet et sic de fossa illa ad alium ubi Forkedehak stare solet et sic ad aliam fossam iuxta Stiake et sic usque ad unam fossam que est iuxta Menegate et sic de Menegate que est fere iuxta Ormesdyke usque ad angulum sepis Henrici filii Swani et unam fosssm que est ibi cum cruce cum libertatibus et aysiamentis ville de Lathum pertinentibus in liberam puram et perpetuam elemosinam ita quod nec ego nec heredes mei aliquid de predictis priore et canonicis exigere possimus preter oraciones et ego predictus Henricus et heredes mei hanc prefatum elemosinam predictis priori et canonicis cum omnibus pertinenciis et libertatibus predicte terre pertinentibus warantizabimus imperpetuum contra omnes homines et feminas unde ut hec mea donacio rata sit et stabilis presentem cartam sigillo meo munitam roboravi Hiis testibus []
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter