utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00450036

Charter
Charter Number: 00450036
Cartulary Title: Cartulary of Burscough Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant, Quitclaim
Date: 1242 - 1292
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus Christi fidelibus hoc presens scriptum visuri vel audituri Margeria filia Roberti capellani de Burschou salutem in Domino sempiternam Noverit universitas vestra me in viduitate mea et in ligea potestate mea dedisse et concessisse et omnino de me et heredibus mei quietum clamasse Deo et ecclesie sancti Nicholai de Burschou priori et canonicis ibidem Deo famulantibus et eorum successoribus in puram et perpetuam elemosinam totum ius et clameum quod habeo habui vel aliquo modo habere potui in tota illa terra quam habui de dono Iohanni filii Hugonis de Gerstan infra has divisas incipiendo ad divisam Radulfi filii Alexandri descendendo fossas usque fossam de Asseneheved et per fossam usque in Lidwate et abinde lynea extensa per divisam usque divisam inter Birchelondis et terram predictam et sic usque ad primam nominatam fossam divisam dicti Radulfi cum omnibus commoditatibus libertatibus et omnibus aliis rebus que michi vel heredibus meis aliquo modo de dicto tenemento accidere vel evenire poterunt imperpetuum ita scilicet quod nec ego Margeria nec heredes mei nec aliquis alius per nos ullum ius vel clameum in predicta terra cum suis pertinenciis aliquo iure exigere vel vendicare poterimus imperpetuum et ut hec mea donacio concessio et quieta clamacio rata et stabilis imperpetuum permaneat presenti scripto pro me et heredibus meis sigillum meum apposui Hiis testibus domino Roberto de Lathum Iohanne Walens Gilberto de Halsale Madaco de Acton Ada de Bykirstat Symone Walens Ricardo Walens
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter