utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00450045

Charter 00450045
Charter Number: 00450045
Cartulary Title: Cartulary of Burscough Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1229 - 1260
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Adhuc carta Walteri de Scaresbrek de tenementis in Hurletod videlicet Morecroft Sciant presentes et futuri quod ego Walterus de Scaresbrek concessi et dedi et hac presenti carta mea confirmavi Deo et beate Marie et priori et canonicis sancti Nicholai de Burscogh in liberam puram et perpetuam elemosinam quamdam partem terre absque ullo retenemento in villa de Hurltona eamdem scilicet terram que continetur infra has divisas incipiendo ad ductam ubi divise de Ormeskirk et Hurleton se ab invicem disiunguntur sequendo illam ductam versu aquilonem et tantum versus orientem quantum terra Galfridi de Brodeheved extenditur in alia parte ducte versus occidentem et a ducta usque ad foveam versus orientem et sic sequendo illam foveam versus austrum usque ad divisam inter Ormeskyrk et Hurleton et sequendo illam divisam usque ad predictam ductam cum omnibus pertinenciis et communi pastura et libertatibus et asiamentis ville de Hurleton pertinentibus pro salute anime mee et anime quondam uxoris mee Quenilde et animarum antecessorum et successorum meorum ita ut nichil pro predicta terra de predicto priore et canonicis possimus vel ego vel heredes mei exigere preter oraciones prioris et canonicorum et ego et heredes mei hanc elemosinam predictam cum omnibus pertinenciis suis dictis priori et canonicis contra omnes homines et feminas warantizabimus imperpetuum et ut hec mea donacio et confirmacio rata sit et stabilis presentem cartam sigillo meo roboravi Hiis testibus []
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter