utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00450068

Charter 00450068
Charter Number: 00450068
Cartulary Title: Cartulary of Burscough Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1200 - 1303
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Henricus filius Willelmi de Ormeskirk capellani resignavi et quietam clamavi dominis meis priori et canonicis sancti Nicholai de Burscogh totam terram meam quam de eis tenui in villa de Burscogh in liberam puram et perpetuam elemosinam illam scilicet que iacet inter Ricardi Coci terram et terram que fuit Ricardi Lumbardi in latitudine et a ducta usque ad viam de Wyrplesmosse in longitudine ita quod nec ego nec aliquis sub nomine meo aliquid imposterum de predicta terra exigere possimus Pro hac autem resignacione dederunt michi prior et canonici in excambium quamdam partem terre sue proximo iacentem terre Willelmi fratris mei de Eggeacres in longitudine quincque viginti percarum et in latitudine sex percarum Ut autem hec mea resignacio et quieta clamacio rata sit et stabilis presentem cartam sigillo meo roboravi Hiis testibus []
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter